Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT Job NT Ps (English) >>NT Old Latin Psalms

Psalms Ps.1

beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit

sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte

et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omnia quaecumque faciet prosperabuntur

non sic impii %non sic; sed tamquam pulvis quem proicit ventus %a facie terrae;

ideo non resurgent impii in iudicio neque peccatores in consilio iustorum

quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit

Ps.2

psalmus David quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania

adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus christum eius diapsalma

disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis iugum ipsorum

qui habitat in caelis inridebit eos et Dominus subsannabit eos

tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos

ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius praedicans praeceptum eius

Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te

postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae

reges eos in virga ferrea tamquam vas figuli confringes eos

et nunc reges intellegite erudimini qui iudicatis terram

servite Domino in timore et exultate ei in tremore

adprehendite disciplinam nequando irascatur Dominus et pereatis de via iusta

cum exarserit in brevi ira eius beati omnes qui confidunt in eo

Ps.3

psalmus David cum fugeret a facie Abessalon filii sui

Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me multi insurgunt adversum me

multi dicunt animae meae non est salus ipsi in Deo %eius; diapsalma

tu autem Domine susceptor meus es gloria mea et exaltans caput meum

voce mea ad Dominum clamavi et exaudivit me de monte sancto suo diapsalma

ego dormivi et soporatus sum exsurrexi quia Dominus suscipiet me

non timebo milia populi circumdantis me exsurge Domine salvum me fac Deus meus

quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa dentes peccatorum contrivisti

Domini est salus et super populum tuum benedictio tua

Ps.4

in finem in carminibus psalmus David

cum invocarem exaudivit me Deus iustitiae meae in tribulatione dilatasti mihi miserere mei et exaudi orationem meam

filii hominum usquequo gravi corde ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium diapsalma

et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum

irascimini et nolite peccare quae dicitis in cordibus vestris in cubilibus vestris conpungimini diapsalma

sacrificate sacrificium iustitiae et sperate in Domino multi dicunt quis ostendet nobis bona

signatum est super nos lumen vultus tui Domine dedisti laetitiam in corde meo

a fructu frumenti et vini et olei sui multiplicati sunt

in pace in id ipsum dormiam et requiescam

quoniam tu Domine singulariter in spe constituisti me

Ps.5

in finem pro ea quae hereditatem consequitur psalmus David

verba mea auribus percipe Domine intellege clamorem meum

intende voci orationis meae rex meus et Deus meus

quoniam ad te orabo Domine mane exaudies vocem meam

mane adstabo tibi et videbo quoniam non deus volens iniquitatem tu es

neque habitabit iuxta te malignus neque permanebunt iniusti ante oculos tuos

odisti omnes qui operantur iniquitatem perdes %omnes; qui loquuntur mendacium virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus

ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo

Domine deduc me in iustitia tua propter inimicos meos dirige in conspectu meo viam tuam

quoniam non est in ore eorum veritas cor eorum vanum est

sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant iudica illos Deus decidant a cogitationibus suis secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos quoniam inritaverunt te Domine

et laetentur omnes qui sperant in te in aeternum exultabunt et habitabis in eis et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum

quoniam tu benedices iusto Domine ut scuto bonae voluntatis coronasti nos

Ps.6

in finem in carminibus pro octava psalmus David

Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me

miserere mei Domine quoniam infirmus sum sana me Domine quoniam conturbata sunt ossa mea

et anima mea turbata est valde et tu Domine usquequo

convertere Domine eripe animam meam salvum me fac propter misericordiam tuam

quoniam non est in morte qui memor sit tui in inferno autem quis confitebitur tibi

laboravi in gemitu meo lavabo per singulas noctes lectum meum in lacrimis meis stratum meum rigabo

turbatus est a furore oculus meus inveteravi inter omnes inimicos meos

discedite a me omnes qui operamini iniquitatem quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei

exaudivit Dominus deprecationem meam Dominus orationem meam suscepit

erubescant et conturbentur vehementer omnes inimici mei convertantur et erubescant valde velociter

Ps.7

psalmus David quem cantavit Domino pro verbis Chusi filii Iemini

Domine Deus meus in te speravi salvum me fac ex omnibus persequentibus me et libera me

nequando rapiat ut leo animam meam dum non est qui redimat neque qui salvum faciat

Domine Deus meus si feci istud si est iniquitas in manibus meis

si reddidi retribuentibus mihi mala decidam merito ab inimicis meis inanis

persequatur inimicus animam meam et conprehendat et conculcet in terra vitam meam et gloriam meam in pulverem deducat diapsalma

exsurge Domine in ira tua exaltare in finibus inimicorum meorum et exsurge Domine Deus meus in praecepto quod mandasti

et synagoga populorum circumdabit te et propter hanc in altum regredere

Dominus iudicat populos iudica me Domine secundum iustitiam meam et secundum innocentiam meam super me

consummetur nequitia peccatorum et diriges iustum et scrutans corda et renes Deus

iustum adiutorium meum a Deo qui salvos facit rectos corde

Deus iudex iustus et fortis et patiens numquid irascitur per singulos dies

nisi conversi fueritis gladium suum vibrabit arcum suum tetendit et paravit illum

et in eo paravit vasa mortis sagittas suas ardentibus effecit

ecce parturiit iniustitiam *et; concepit dolorem et peperit iniquitatem

lacum aperuit et effodit eum et incidet in foveam quam fecit

convertetur dolor eius in caput eius et in verticem ipsius iniquitas eius descendet

confitebor Domino secundum iustitiam eius et psallam nomini Domini altissimi

Ps.8

in finem pro torcularibus psalmus David

Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra quoniam elevata est magnificentia tua super caelos

ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter inimicos tuos ut destruas inimicum et ultorem

quoniam videbo caelos * tuos; opera digitorum tuorum lunam et stellas quae tu fundasti

quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum

minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum

et constituisti eum super opera manuum tuarum

omnia subiecisti sub pedibus eius oves et boves universas insuper et pecora campi

volucres caeli et pisces maris qui perambulant semitas maris

Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra

Ps.9

in finem pro occultis filii psalmus David

confitebor tibi Domine in toto corde meo narrabo omnia mirabilia tua

laetabor et exultabo in te psallam nomini tuo Altissime

in convertendo inimicum meum retrorsum infirmabuntur et peribunt a facie tua

quoniam fecisti iudicium meum et causam meam sedisti super thronum qui iudicas iustitiam

increpasti gentes %et; periit impius nomen eorum delisti in aeternum et in saeculum %saeculi;

inimici defecerunt frameae in finem et civitates destruxisti periit memoria eorum cum sonitu

et Dominus in aeternum permanet paravit in iudicio thronum suum

et ipse iudicabit orbem terrae in aequitate iudicabit populos in iustitia

et factus est Dominus refugium pauperi adiutor in oportunitatibus in tribulatione

et sperent in te qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti quaerentes te Domine

psallite Domino qui habitat in Sion adnuntiate inter gentes studia eius

quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est non est oblitus clamorem pauperum

miserere mei Domine vide humilitatem meam de inimicis meis

qui exaltas me de portis mortis ut adnuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion

exultabo in salutari tuo infixae sunt gentes in interitu quem fecerunt in laqueo isto quem absconderunt conprehensus est pes eorum

cognoscitur Dominus iudicia faciens in operibus manuum suarum conprehensus est peccator canticum diapsalmatis

convertantur peccatores in infernum omnes gentes quae obliviscuntur Deum

quoniam non in finem oblivio erit pauperis patientia pauperum non peribit in finem

exsurge Domine non confortetur homo iudicentur gentes in conspectu tuo

constitue Domine legislatorem super eos sciant gentes quoniam homines sunt diapsalma

ut quid Domine recessisti longe dispicis in oportunitatibus in tribulatione

dum superbit impius incenditur pauper conprehenduntur in consiliis quibus cogitant

quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae et iniquus benedicitur

exacerbavit Dominum peccator secundum multitudinem irae suae non quaeret

non est Deus in conspectu eius inquinatae sunt viae illius in omni tempore auferuntur iudicia tua a facie eius omnium inimicorum suorum dominabitur

dixit enim in corde suo non movebor a generatione in generationem sine malo

cuius maledictione os plenum est et amaritudine et dolo sub lingua eius labor et dolor

sedet in insidiis cum divitibus in occultis ut interficiat innocentem

oculi eius in pauperem respiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua insidiatur ut rapiat pauperem rapere pauperem dum adtrahit eum

in laqueo suo humiliabit eum inclinabit se et cadet cum dominatus fuerit pauperum

dixit enim in corde suo oblitus est Deus avertit faciem suam ne videat in finem

exsurge Domine Deus exaltetur manus tua ne obliviscaris pauperum

propter quid inritavit impius Deum dixit enim in corde suo non requiret

vides quoniam tu laborem et dolorem consideras ut tradas eos in manus tuas tibi derelictus est pauper orfano tu eras adiutor

contere brachium peccatoris et maligni quaeretur peccatum illius et non invenietur

Dominus regnabit in aeternum et in saeculum %saeculi; peribitis gentes de terra illius

desiderium pauperum exaudivit Dominus praeparationem cordis eorum audivit auris tua

iudicare pupillo et humili ut non adponat ultra magnificare se homo super terram

Ps.10

in finem psalmus David

in Domino confido quomodo dicitis animae meae transmigra in montes sicut passer

quoniam ecce peccatores intenderunt arcum paraverunt sagittas suas in faretra ut sagittent in obscuro rectos corde

quoniam quae perfecisti destruxerunt iustus %autem; quid fecit

Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo sedis eius oculi eius %in pauperem; respiciunt palpebrae eius interrogant filios hominum

Dominus interrogat iustum et impium qui autem diligit iniquitatem odit animam suam

pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum

quoniam iustus Dominus %et; iustitias dilexit aequitatem vidit vultus eius

Ps.11

in finem pro octava psalmus David

salvum me fac Domine quoniam defecit sanctus quoniam deminutae sunt veritates a filiis hominum

vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum labia dolosa in corde et corde locuti sunt

disperdat Dominus universa labia dolosa linguam magniloquam

qui dixerunt linguam nostram magnificabimus labia nostra a nobis sunt quis noster dominus est

propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam dicit Dominus ponam in salutari fiducialiter agam in eo

eloquia Domini eloquia casta argentum igne examinatum probatum terrae purgatum septuplum

tu Domine servabis nos et custodies nos a generatione hac et in aeternum

in circuitu impii ambulant secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum

Ps.12

in finem psalmus David usquequo Domine oblivisceris me in finem usquequo avertis faciem tuam a me

quamdiu ponam consilia in anima mea dolorem in corde meo per diem

usquequo exaltabitur inimicus meus super me

respice exaudi me Domine Deus meus inlumina oculos meos ne umquam obdormiam in mortem

nequando dicat inimicus meus praevalui adversus eum qui tribulant me exultabunt si motus fuero

ego autem in misericordia tua speravi exultabit cor meum in salutari tuo cantabo Domino qui bona tribuit mihi et psallam nomini Domini altissimi

Ps.13

in finem psalmus David dixit insipiens in corde suo non est Deus corrupti sunt et abominabiles facti sunt in studiis %suis; non est qui faciat bonum %non est usque ad unum;

Dominus de caelo prospexit super filios hominum ut videat si est intellegens %aut; requirens Deum

omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum = sepulchrum patens est guttur eorum = linguis suis dolose agebant = venenum aspidum sub labiis eorum = quorum os maledictione et amaritudine plenum est = veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem = contritio et infelicitas in viis eorum = et viam pacis non cognoverunt % non est timor Dei ante oculos eorum;

nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem qui devorant plebem meam sicut escam panis

Dominum non invocaverunt illic trepidaverunt timore %ubi non erat timor;

quoniam Deus in generatione iusta consilium inopis confudistis quoniam Dominus spes eius est

quis dabit ex Sion salutare Israhel cum averterit Dominus captivitatem plebis suae exultabit Iacob et laetabitur Israhel

Ps.14

psalmus David Domine quis habitabit in tabernaculo tuo aut quis requiescet in monte sancto tuo

qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam

qui loquitur veritatem in corde suo qui non egit dolum in lingua sua nec fecit proximo suo malum et obprobrium non accepit adversus proximos suos

ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus timentes autem Dominum glorificat qui iurat proximo suo et non decipit

qui pecuniam suam non dedit ad usuram et munera super innocentes non accepit qui facit haec non movebitur in aeternum

Ps.15

tituli inscriptio ipsi David conserva me Domine quoniam in te speravi

dixi Domino Dominus meus es tu quoniam bonorum meorum non eges

sanctis qui sunt in terra eius mirificavit *mihi; omnes voluntates meas in eis

multiplicatae sunt infirmitates eorum postea adceleraverunt non congregabo conventicula eorum de sanguinibus nec memor ero nominum eorum per labia mea

Dominus pars hereditatis meae et calicis mei tu es qui restitues hereditatem meam mihi

funes ceciderunt mihi in praeclaris etenim hereditas mea praeclara est mihi

benedicam Domino qui tribuit mihi intellectum insuper et usque ad noctem increpaverunt me renes mei

providebam Dominum in conspectu meo semper quoniam a dextris est mihi ne commovear

propter hoc laetatum est cor meum et exultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe

quoniam non derelinques animam meam in inferno non dabis sanctum tuum videre corruptionem notas mihi fecisti vias vitae adimplebis me laetitia cum vultu tuo delectatio in dextera tua usque in finem

Ps.16

oratio David exaudi Domine iustitiam meam intende deprecationem meam auribus percipe orationem meam non in labiis dolosis

de vultu tuo iudicium meum prodeat oculi tui videant aequitates

probasti cor meum visitasti nocte igne me examinasti et non est inventa in me iniquitas

ut non loquatur os meum opera hominum propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras

perfice gressus meos in semitis tuis ut non moveantur vestigia mea

ego clamavi quoniam exaudisti me Deus inclina aurem tuam mihi et exaudi verba mea

mirifica misericordias tuas qui salvos facis sperantes in te

a resistentibus dexterae tuae custodi me ut pupillam oculi sub umbra alarum tuarum proteges me

a facie impiorum qui me adflixerunt inimici mei animam meam circumdederunt *super me;

adipem suum concluserunt os eorum locutum est superbia

proicientes me nunc circumdederunt me oculos suos statuerunt declinare in terram

susceperunt me sicut leo paratus ad praedam et sicut catulus leonis habitans in abditis

exsurge Domine praeveni eum et subplanta eum eripe animam meam ab impio frameam tuam

ab inimicis manus tuae Domine a paucis de terra divide eos in vita eorum de absconditis tuis adimpletus est venter eorum saturati sunt filiis et dimiserunt reliquias suas parvulis suis

ego autem in iustitia apparebo conspectui tuo satiabor cum apparuerit gloria tua

Ps.17

in finem puero Domini David quae locutus est Domino verba cantici huius in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum eius et de manu Saul et dixit

diligam te Domine fortitudo mea

Dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus Deus meus adiutor meus et sperabo in eum protector meus et cornu salutis meae et susceptor meus

laudans invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero

circumdederunt me dolores mortis et torrentes iniquitatis conturbaverunt me

dolores inferni circumdederunt me praeoccupaverunt me laquei mortis

cum tribularer invocavi Dominum et ad Deum meum clamavi exaudivit de templo %sancto; suo vocem meam et clamor meus in conspectu eius introibit in aures eius

et commota est et contremuit terra et fundamenta montium conturbata sunt et commota sunt quoniam iratus est eis

ascendit fumus in ira eius et ignis a facie eius exarsit carbones succensi sunt ab eo

inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius

et ascendit super cherubin et volavit volavit super pinnas ventorum

et posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius tenebrosa aqua in nubibus aeris

prae fulgore in conspectu eius nubes * eius; transierunt grando et carbones ignis

et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam *grando et carbones ignis;

et misit sagittas et dissipavit eos et fulgora multiplicavit et conturbavit eos

et apparuerunt fontes aquarum et revelata sunt fundamenta orbis terrarum ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus irae tuae

misit de summo et accepit me adsumpsit me de aquis multis

eripiet me de inimicis meis fortissimis et ab his qui oderunt me quoniam confirmati sunt super me

praevenerunt me in die adflictionis meae et factus est Dominus protector meus

et eduxit me in latitudinem salvum me faciet quoniam voluit me

%et; retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam %et; secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi

quia custodivi vias Domini nec impie gessi a Deo meo

quoniam omnia iudicia eius in conspectu meo sunt et iustitias eius non reppuli a me

et ero inmaculatus cum eo et observabo ab iniquitate mea

et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum eius

cum sancto sanctus eris et cum viro innocente innocens eris

et cum electo electus eris et cum perverso perverteris

quoniam tu populum humilem salvum facies et oculos superborum humiliabis

quoniam tu inluminas lucernam meam Domine Deus meus inluminas tenebras meas

quoniam in te eripiar a temptatione et in Deo meo transgrediar murum

Deus meus inpolluta via eius eloquia Domini igne examinata protector est omnium sperantium in eum

quoniam quis deus praeter Dominum et quis deus praeter Deum nostrum

Deus qui praecingit me virtute et posuit inmaculatam viam meam

qui perfecit pedes meos tamquam cervorum et super excelsa statuens me

qui doces manus meas in proelium et posuisti arcum aereum brachia mea

et dedisti mihi protectionem salutis tuae et dextera tua suscepit me et disciplina tua correxit me in finem et disciplina tua ipsa me docebit

dilatasti gressus meos subtus me et non sunt infirmata vestigia mea

persequar inimicos meos et conprehendam illos et non convertar donec deficiant

confringam illos nec poterunt stare cadent subtus pedes meos

et praecinxisti me virtute ad bellum subplantasti insurgentes in me subtus me

et inimicos meos dedisti mihi dorsum et odientes me disperdisti

clamaverunt nec erat qui salvos faceret ad Dominum nec exaudivit eos

et comminuam illos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum delebo eos

eripe me de contradictionibus populi constitues me in caput gentium

populus quem non cognovi servivit mihi in auditu auris oboedivit mihi

filii alieni mentiti sunt mihi filii alieni inveterati sunt et claudicaverunt a semitis suis

vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltetur Deus salutis meae

Deus qui dat vindictas mihi et subdidit populos sub me liberator meus de gentibus iracundis

et ab insurgentibus in me exaltabis me a viro iniquo eripies me

propterea confitebor tibi in nationibus Domine et psalmum dicam nomini tuo

magnificans salutes regis eius et faciens misericordiam christo suo David et semini eius usque in saeculum

Ps.18

in finem psalmus David

caeli enarrant gloriam Dei et opera manuum eius adnuntiat firmamentum

dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam

non sunt loquellae neque sermones quorum non audiantur voces eorum

in omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum

in sole posuit tabernaculum suum et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut gigans ad currendam viam %suam;

a summo caeli egressio eius et occursus eius usque ad summum eius nec est qui se abscondat a calore eius

lex Domini inmaculata convertens animas testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis

iustitiae Domini rectae laetificantes corda praeceptum Domini lucidum inluminans oculos

timor Domini sanctus permanens in saeculum saeculi iudicia Domini vera iustificata in semet ipsa

desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum

etenim servus tuus custodit ea in custodiendis illis retributio multa

delicta quis intellegit ab occultis meis munda me

et ab alienis parce servo tuo si mei non fuerint dominati tunc inmaculatus ero et emundabor a delicto maximo

et erunt ut conplaceant eloquia oris mei et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper Domine adiutor meus et redemptor meus

Ps.19

in finem psalmus David

exaudiat te Dominus in die tribulationis protegat te nomen Dei Iacob

mittat tibi auxilium de sancto et de Sion tueatur te

memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue fiat diapsalma

tribuat tibi secundum cor tuum et omne consilium tuum confirmet

laetabimur in salutari tuo et in nomine Dei nostri magnificabimur

impleat Dominus omnes petitiones tuas nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum exaudiet illum de caelo sancto suo in potentatibus salus dexterae eius

hii in curribus et hii in equis nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus

ipsi obligati sunt et ceciderunt nos vero surreximus et erecti sumus

Domine salvum fac regem et exaudi nos in die qua invocaverimus te

Ps.20

in finem psalmus David

Domine in virtute tua laetabitur rex et super salutare tuum exultabit vehementer

desiderium animae eius tribuisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti eum diapsalma

quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso

vitam petiit a te et tribuisti ei longitudinem dierum in saeculum et in saeculum saeculi

magna gloria eius in salutari tuo gloriam et magnum decorem inpones super eum

quoniam dabis eum benedictionem in saeculum saeculi laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo

quoniam rex sperat in Domino et in misericordia Altissimi non commovebitur

inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis dextera tua inveniat %omnes; qui te oderunt

pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui Dominus in ira sua conturbabit eos et devorabit eos ignis

fructum eorum de terra perdes et semen eorum a filiis hominum

quoniam declinaverunt in te mala cogitaverunt consilia quae non potuerunt %stabilire;

quoniam pones eos dorsum in reliquis tuis praeparabis vultum eorum

exaltare Domine in virtute tua cantabimus et psallemus virtutes tuas

Ps.21

in finem pro adsumptione matutina psalmus David

Deus Deus meus %respice me; quare me dereliquisti longe a salute mea verba delictorum meorum

Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte et non ad insipientiam mihi

tu autem in sancto habitas Laus Israhel

in te speraverunt patres nostri speraverunt et liberasti eos

ad te clamaverunt et salvi facti sunt in te speraverunt et non sunt confusi

ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et abiectio plebis

omnes videntes me deriserunt me locuti sunt labiis moverunt caput

speravit in Domino eripiat eum salvum faciat eum quoniam vult eum

quoniam tu es qui extraxisti me de ventre spes mea ab uberibus matris meae

in te proiectus sum ex utero de ventre matris meae Deus meus es tu

ne discesseris a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est qui adiuvet

circumdederunt me vituli multi tauri pingues obsederunt me

aperuerunt super me os suum sicut leo rapiens et rugiens

sicut aqua effusus sum et dispersa sunt universa ossa mea factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei

aruit tamquam testa virtus mea et lingua mea adhesit faucibus meis et in limum mortis deduxisti me

quoniam circumdederunt me canes multi concilium malignantium obsedit me foderunt manus meas et pedes meos

dinumeraverunt omnia ossa mea ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me

diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem

tu autem Domine ne elongaveris auxilium tuum ad defensionem meam conspice

erue a framea animam meam et de manu canis unicam meam

salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam

narrabo nomen tuum fratribus meis in media ecclesia laudabo te

qui timetis Dominum laudate eum universum semen Iacob magnificate eum

timeat eum omne semen Israhel quoniam non sprevit neque dispexit deprecationem pauperis nec avertit faciem suam a me et cum clamarem ad eum exaudivit %me;

apud te laus mea in ecclesia magna vota mea reddam in conspectu timentium eum

edent pauperes et saturabuntur et laudabunt Dominum qui requirunt eum vivent corda eorum in saeculum saeculi

reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae et adorabunt in conspectu eius universae familiae gentium

quoniam Dei est regnum et %ipse; dominabitur gentium

manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae in conspectu eius cadent omnes qui descendunt in terram

et anima mea illi vivet et semen meum serviet ipsi

adnuntiabitur Domino generatio ventura et adnuntiabunt iustitiam eius populo qui nascetur quem fecit %Dominus;

Ps.22

psalmus David Dominus reget me et nihil mihi deerit

in loco pascuae %ibi; me conlocavit super aquam refectionis educavit me

animam meam convertit deduxit me super semitas iustitiae propter nomen suum

nam et si ambulavero in medio umbrae mortis non timebo mala quoniam tu mecum es virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt

parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me inpinguasti in oleo caput meum et calix meus inebrians quam praeclarus est

et misericordia tua subsequitur me omnibus diebus vitae meae et ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum

Ps.23

psalmus David prima sabbati Domini est terra et plenitudo eius orbis terrarum et %universi; qui habitant in eo

*quia; ipse super maria fundavit eum et super flumina praeparavit eum

quis ascendit in montem Domini aut quis stabit in loco sancto eius

innocens manibus et mundo corde qui non accepit in vano animam suam nec iuravit in dolo proximo suo

hic accipiet benedictionem a Domino et misericordiam a Deo salvatore suo

haec est generatio quaerentium eum quaerentium faciem Dei Iacob diapsalma

adtollite portas principes vestras et elevamini portae aeternales et introibit rex gloriae

quis est iste rex gloriae Dominus fortis et potens Dominus potens in proelio

adtollite portas principes vestras et elevamini portae aeternales et introibit rex gloriae

quis est iste rex gloriae Dominus virtutum ipse est rex gloriae diapsalma

Ps.24

psalmus David ad te Domine levavi animam meam

Deus meus in te confido non erubescam

neque inrideant me inimici mei etenim universi qui sustinent te non confundentur

confundantur %omnes; iniqua agentes supervacue vias tuas Domine demonstra mihi %et; semitas tuas doce me

dirige me in veritatem tuam et doce me quoniam tu es Deus salvator meus et te sustinui tota die

reminiscere miserationum tuarum Domine et misericordiarum tuarum quia a saeculo sunt

delicta iuventutis meae et ignorantias meas ne memineris secundum misericordiam tuam memento mei * tu; propter bonitatem tuam Domine

dulcis et rectus Dominus propter hoc legem dabit delinquentibus in via

diriget mansuetos in iudicio docebit mites vias suas

universae viae Domini misericordia et veritas requirentibus testamentum eius et testimonia eius

propter nomen tuum Domine et propitiaberis peccato meo multum est enim

quis est homo qui timet Dominum legem statuet ei in via quam elegit

anima eius in bonis demorabitur et semen ipsius hereditabit terram

firmamentum est Dominus timentibus eum et testamentum ipsius ut manifestetur illis

oculi mei semper ad Dominum quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos

respice in me et miserere mei quia unicus et pauper sum ego

tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de necessitatibus meis erue me

vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte universa delicta mea

respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me

custodi animam meam et erue me non erubescam quoniam speravi in te

innocentes et recti adheserunt mihi quia sustinui te

libera Deus Israhel ex omnibus tribulationibus suis

Ps.25

psalmus David iudica me Domine quoniam ego in innocentia mea ingressus sum et in Domino sperans non infirmabor

proba me Domine et tempta me ure renes meos et cor meum

quoniam misericordia tua ante oculos meos est et conplacui in veritate tua

non sedi cum concilio vanitatis et cum iniqua gerentibus non introibo

odivi ecclesiam malignantium et cum impiis non sedebo

lavabo inter innocentes manus meas et circumdabo altare tuum Domine

ut audiam vocem laudis et enarrem universa mirabilia tua

Domine dilexi decorem domus tuae et locum habitationis gloriae tuae

ne perdas cum impiis animam meam et cum viris sanguinum vitam meam

in quorum manibus iniquitates sunt dextera eorum repleta est muneribus

ego autem in innocentia mea ingressus sum redime me et miserere mei

pes meus stetit in directo in ecclesiis benedicam %te; Domine

Ps.26

David priusquam liniretur Dominus inluminatio mea et salus mea quem timebo Dominus protector vitae meae a quo trepidabo

dum adpropiant super me nocentes ut edant carnes meas qui tribulant me et inimici mei ipsi infirmati sunt et ceciderunt

si consistant adversus me castra non timebit cor meum si exsurgat adversus me proelium in hoc ego sperabo

unam petii a Domino hanc requiram ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae ut videam voluntatem Domini et visitem templum eius

quoniam abscondit me in tabernaculo in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui

in petra exaltavit me et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos circuivi et immolavi in tabernaculo eius hostiam vociferationis cantabo et psalmum dicam Domino

exaudi Domine vocem meam qua clamavi miserere mei et exaudi me

tibi dixit cor meum exquisivit facies mea faciem tuam Domine requiram

ne avertas faciem tuam a me ne declines in ira a servo tuo adiutor meus esto ne derelinquas me neque dispicias me Deus salvator meus

quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me Dominus autem adsumpsit me

legem pone mihi Domine in via tua et dirige me in semita recta propter inimicos meos

ne tradideris me in animas tribulantium me quoniam insurrexerunt in me testes iniqui et mentita est iniquitas sibi

credo videre bona Domini in terra viventium

expecta Dominum viriliter age et confortetur cor tuum et sustine Dominum

Ps.27

huic David ad te Domine clamabo Deus meus ne sileas a me nequando taceas a me et adsimilabor descendentibus in lacum

exaudi vocem deprecationis meae dum oro ad te dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum

ne simul tradas me cum peccatoribus et cum operantibus iniquitatem %ne perdideris me; qui loquuntur pacem cum proximo suo mala autem sunt in cordibus eorum

da illis secundum opera ipsorum et secundum nequitiam adinventionum ipsorum secundum opera manuum eorum tribue illis redde retributionem eorum ipsis

quoniam non intellexerunt opera Domini et in opera manuum eius destrues illos et non aedificabis eos

benedictus Dominus quoniam exaudivit vocem deprecationis meae

Dominus adiutor meus et protector meus in ipso speravit cor meum et adiutus sum et refloruit caro mea et ex voluntate mea confitebor ei

Dominus fortitudo plebis suae et protector salvationum christi sui est

salvam fac plebem tuam et benedic hereditati tuae et rege eos et extolle eos usque in aeternum

Ps.28

psalmus David in consummatione tabernaculi adferte Domino filii Dei adferte Domino filios arietum

adferte Domino gloriam et honorem adferte Domino gloriam nomini eius adorate Dominum in atrio sancto eius

vox Domini super aquas Deus maiestatis intonuit Dominus super aquas multas

vox Domini in virtute vox Domini in magnificentia

vox Domini confringentis cedros et confringet Dominus cedros Libani

et comminuet eas tamquam vitulum Libani et dilectus quemadmodum filius unicornium

vox Domini intercidentis flammam ignis

vox Domini concutientis desertum et commovebit Dominus desertum Cades

vox Domini praeparantis cervos et revelabit condensa et in templo eius omnis dicet gloriam

Dominus diluvium inhabitare facit et sedebit Dominus rex in aeternum

Dominus virtutem populo suo dabit Dominus benedicet populo suo in pace

Ps.29

psalmus cantici in dedicatione domus David

exaltabo te Domine quoniam suscepisti me nec delectasti inimicos meos super me

Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me

Domine eduxisti ab inferno animam meam salvasti me a descendentibus in lacum

psallite Domino sancti eius et confitemini memoriae sanctitatis eius

quoniam ira in indignatione eius et vita in voluntate eius ad vesperum demorabitur fletus et ad matutinum laetitia

ego autem dixi in abundantia mea non movebor in aeternum

Domine in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem avertisti faciem tuam et factus sum conturbatus

ad te Domine clamabo et ad Deum meum deprecabor

quae utilitas in sanguine meo dum descendo in corruptionem numquid confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem tuam

audivit Dominus et misertus est mei Dominus factus est adiutor meus

convertisti planctum meum in gaudium mihi conscidisti saccum meum et circumdedisti me laetitia

ut cantet tibi gloria mea et non conpungar Domine Deus meus in aeternum confitebor tibi

Ps.30

in finem psalmus David

in te Domine speravi non confundar in aeternum in iustitia tua libera me

inclina ad me aurem tuam adcelera ut eruas me esto mihi in Deum protectorem et in domum refugii ut salvum me facias

quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu et propter nomen tuum deduces me et enutries me

educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi quoniam tu es protector meus

in manus tuas commendabo spiritum meum redemisti me Domine Deus veritatis

odisti observantes vanitates supervacue ego autem in Domino speravi

exultabo et laetabor in misericordia tua quoniam respexisti humilitatem meam salvasti de necessitatibus animam meam

nec conclusisti me in manibus inimici statuisti in loco spatioso pedes meos

miserere mei Domine quoniam tribulor conturbatus est in ira oculus meus anima mea et venter meus

quoniam defecit in dolore vita mea et anni mei in gemitibus infirmata est in paupertate virtus mea et ossa mea conturbata sunt

super omnes inimicos meos factus sum obprobrium et vicinis meis valde et timor notis meis qui videbant me foras fugerunt a me

oblivioni datus sum tamquam mortuus a corde factus sum tamquam vas perditum

quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu in eo dum convenirent simul adversus me accipere animam meam consiliati sunt

ego autem in te speravi Domine dixi Deus meus es tu

in manibus tuis sortes meae eripe me de manu inimicorum meorum et a persequentibus me

inlustra faciem tuam super servum tuum salvum me fac in misericordia tua

Domine ne confundar quoniam invocavi te erubescant impii et deducantur in infernum

muta fiant labia dolosa quae loquuntur adversus iustum iniquitatem in superbia et in abusione

quam magna multitudo dulcedinis tuae %Domine; quam abscondisti timentibus te perfecisti eis qui sperant in te in conspectu filiorum hominum

abscondes eos in abdito faciei tuae a conturbatione hominum proteges eos in tabernaculo a contradictione linguarum

benedictus Dominus quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita

ego autem dixi in excessu mentis meae proiectus sum a facie oculorum tuorum ideo exaudisti vocem orationis meae dum clamarem ad te

diligite Dominum omnes sancti eius %quoniam; veritates requirit Dominus et retribuit abundanter facientibus superbiam

viriliter agite et confortetur cor vestrum omnes qui speratis in Domino

Ps.31

huic David intellectus beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata

beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum nec est in spiritu eius dolus

quoniam tacui inveteraverunt ossa mea dum clamarem tota die

quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua conversus sum in aerumna *mea; dum configitur %mihi; spina diapsalma

delictum meum cognitum *tibi; feci et iniustitiam meam non abscondi dixi confitebor adversus me iniustitiam meam Domino et tu remisisti impietatem peccati mei diapsalma

pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore oportuno verumtamen in diluvio aquarum multarum ad eum non adproximabunt

tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me exultatio mea erue me a circumdantibus me diapsalma

intellectum tibi dabo et instruam te in via hac qua gradieris firmabo super te oculos meos

nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellectus in camo et freno maxillas eorum constringe qui non adproximant ad te

multa flagella peccatoris sperantem autem in Domino misericordia circumdabit

laetamini in Domino et exultate iusti et gloriamini omnes recti corde

Ps.32

psalmus David exultate iusti in Domino rectos decet laudatio

confitemini Domino in cithara in psalterio decem cordarum psallite illi

cantate ei canticum novum bene psallite in vociferatione

quia rectum est verbum Domini et omnia opera eius in fide

diligit misericordiam et iudicium misericordia Domini plena est terra

verbo Domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis virtus eorum

congregans sicut in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos

timeat Dominum omnis terra ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem

quoniam ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt

Dominus dissipat consilia gentium reprobat autem cogitationes populorum %et reprobat consilia principum;

consilium autem Domini in aeternum manet cogitationes cordis eius in generatione et generationem

beata gens cuius est Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi

de caelo respexit Dominus vidit omnes filios hominum

de praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram

qui finxit singillatim corda eorum qui intellegit omnia opera illorum

non salvatur rex per multam virtutem et gigans non salvabitur in multitudine virtutis suae

fallax equus ad salutem in abundantia autem virtutis suae non salvabitur

ecce oculi Domini super metuentes eum qui sperant super misericordia eius

ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame

anima nostra sustinet Dominum quoniam adiutor et protector noster est

quia in eo laetabitur cor nostrum et in nomine sancto eius speravimus

fiat misericordia tua Domine super nos quemadmodum speravimus in te

Ps.33

David cum inmutavit vultum suum coram Abimelech et dimisit eum et abiit

benedicam Dominum in omni tempore semper laus eius in ore meo

in Domino laudabitur anima mea audiant mansueti et laetentur

magnificate Dominum mecum et exaltemus nomen eius in id ipsum

exquisivi Dominum et exaudivit me et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me

accedite ad eum et inluminamini et facies vestrae non confundentur

iste pauper clamavit et Dominus exaudivit %eum; et de omnibus tribulationibus eius salvavit eum

vallabit angelus Domini in circuitu timentium eum et eripiet eos

gustate et videte quoniam suavis est Dominus beatus vir qui sperat in eo

timete Dominum %omnes; sancti eius quoniam non est inopia timentibus eum

divites eguerunt et esurierunt inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono diapsalma

venite filii audite me timorem Domini docebo vos

quis est homo qui vult vitam cupit videre dies bonos

prohibe linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum

deverte a malo et fac bonum inquire pacem et persequere eam

oculi Domini super iustos et aures eius in precem eorum

facies Domini super facientes mala ut perdat de terra memoriam eorum

clamaverunt iusti et Dominus exaudivit et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos

iuxta est Dominus his qui tribulato sunt corde et humiles spiritu salvabit

multae tribulationes iustorum et de omnibus his liberavit eos

Dominus custodit omnia ossa eorum unum ex his non conteretur

mors peccatorum pessima et qui oderunt iustum delinquent

redimet Dominus animas servorum suorum et non delinquent omnes qui sperant in eum

Ps.34

huic David iudica Domine nocentes me expugna expugnantes me

adprehende arma et scutum et exsurge in adiutorium mihi

effunde frameam et conclude adversus eos qui persequuntur me dic animae meae salus tua ego sum

confundantur et revereantur quaerentes animam meam avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala

fiant tamquam pulvis ante faciem venti et angelus Domini coartans eos

fiat via illorum tenebrae et lubricum et angelus Domini persequens eos

quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui supervacue exprobraverunt animam meam

veniat illi laqueus quem ignorat et captio quam abscondit conprehendat eum et in laqueo cadat in ipso

anima autem mea exultabit in Domino delectabitur super salutari suo

omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui eripiens inopem de manu fortiorum eius egenum et pauperem a diripientibus eum

surgentes testes iniqui quae ignorabam interrogabant me

retribuebant mihi mala pro bonis sterilitatem animae meae

ego autem cum mihi molesti essent induebar cilicio humiliabam in ieiunio animam meam et oratio mea in sinum meum convertetur

quasi proximum quasi fratrem nostrum sic conplacebam quasi lugens et contristatus sic humiliabar

et adversum me laetati sunt et convenerunt congregata sunt super me flagella et ignoravi

dissipati sunt nec conpuncti temptaverunt me subsannaverunt me subsannatione frenduerunt super me dentibus suis

Domine quando respicies restitue animam meam a malignitate eorum a leonibus unicam meam

confitebor tibi in ecclesia magna in populo gravi laudabo te

non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique qui oderunt me gratis et annuunt oculis

quoniam mihi quidem pacifice loquebantur et in iracundia * terrae loquentes; dolos cogitabant

et dilataverunt super me os suum dixerunt euge euge viderunt oculi nostri

vidisti Domine ne sileas Domine ne discedas a me

exsurge et intende iudicio meo Deus meus et Dominus meus in causam meam

iudica me secundum iustitiam tuam Domine Deus meus et non supergaudeant mihi

non dicant in cordibus suis euge euge animae nostrae nec dicant devoravimus eum

erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me

exultent et laetentur qui volunt iustitiam meam et dicant semper magnificetur Dominus qui volunt pacem servi eius

et lingua mea meditabitur iustitiam tuam tota die laudem tuam

Ps.35

in finem servo Domini David

dixit iniustus ut delinquat in semet ipso non est timor Dei ante oculos eius

quoniam dolose egit in conspectu eius ut inveniatur iniquitas eius ad odium

verba oris eius iniquitas et dolus noluit intellegere ut bene ageret

iniquitatem meditatus est in cubili suo adstetit omni viae non bonae malitiam autem non odivit

Domine in caelo misericordia tua et veritas tua usque ad nubes

iustitia tua sicut montes Dei iudicia tua abyssus multa homines et iumenta salvabis Domine

quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt

inebriabuntur ab ubertate domus tuae et torrente voluntatis tuae potabis eos

quoniam apud te fons vitae in lumine tuo videbimus lumen

praetende misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam his qui recto sunt corde

non veniat mihi pes superbiae et manus peccatoris non moveat me

ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem expulsi sunt nec potuerunt stare

Ps.36

ipsi David noli aemulari in malignantibus neque zelaveris facientes iniquitatem

quoniam tamquam faenum velociter arescent et quemadmodum holera herbarum cito decident

spera in Domino et fac bonitatem et inhabita terram et pasceris in divitiis eius

delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui

revela Domino viam tuam et spera in eum et ipse faciet

et educet quasi lumen iustitiam tuam et iudicium tuum tamquam meridiem

subditus esto Domino et ora eum noli aemulari in eo qui prosperatur in via sua in homine faciente iniustitias

desine ab ira et derelinque furorem noli aemulari ut maligneris

quoniam qui malignantur exterminabuntur sustinentes autem Dominum ipsi hereditabunt terram

et adhuc pusillum et non erit peccator et quaeres locum eius et non invenies

mansueti autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis

observabit peccator iustum et stridebit super eum dentibus suis

Dominus autem inridebit eum quia prospicit quoniam veniet dies eius

gladium evaginaverunt peccatores intenderunt arcum suum ut decipiant pauperem et inopem ut trucident rectos corde

gladius eorum intret in corda ipsorum et arcus ipsorum confringatur

melius est modicum iusto super divitias peccatorum multas

quoniam brachia peccatorum conterentur confirmat autem iustos Dominus

novit Dominus dies inmaculatorum et hereditas eorum in aeternum erit

non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur

quia peccatores peribunt inimici vero Domini mox honorificati fuerint et exaltati deficientes quemadmodum fumus defecerunt

mutuabitur peccator et non solvet iustus autem miseretur et tribuet

quia benedicentes ei hereditabunt terram maledicentes autem ei disperibunt

apud Dominum gressus hominis dirigentur et viam eius volet

cum ceciderit non conlidetur quia Dominus subponit manum suam

iunior fui et senui et non vidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panes

tota die miseretur et commodat et semen illius in benedictione erit

declina a malo et fac bonum et inhabita in saeculum saeculi

quia Dominus amat iudicium et non derelinquet sanctos suos in aeternum conservabuntur iniusti punientur et semen impiorum peribit

iusti autem hereditabunt terram et inhabitabunt in saeculum %saeculi; super eam

os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium

lex Dei eius in corde ipsius et non subplantabuntur gressus eius

considerat peccator iustum et quaerit mortificare eum

Dominus autem non derelinquet eum in manus eius nec damnabit eum cum iudicabitur illi

expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut hereditate capias terram cum perierint peccatores videbis

vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani

et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus locus eius

custodi innocentiam et vide aequitatem quoniam sunt reliquiae homini pacifico

iniusti autem disperibunt simul reliquiae impiorum peribunt

salus autem iustorum a Domino et protector eorum in tempore tribulationis

et adiuvabit eos Dominus et liberabit eos et eruet eos a peccatoribus et salvabit eos quia speraverunt in eo

Ps.37

psalmus David in rememorationem de sabbato

Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me

quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi et confirmasti super me manum tuam

non est sanitas carni meae a facie irae tuae non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum

quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum sicut onus grave gravatae sunt super me

putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae

miser factus sum et curvatus sum usque ad finem tota die contristatus ingrediebar

quoniam lumbi mei impleti sunt inlusionibus et non est sanitas in carne mea

adflictus sum et humiliatus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei

Domine ante te omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus

cor meum conturbatum est dereliquit me virtus mea et lumen oculorum meorum et ipsum non est mecum

amici mei et proximi mei adversus me adpropinquaverunt et steterunt et qui iuxta me erant de longe steterunt

et vim faciebant qui quaerebant animam meam et qui inquirebant mala mihi locuti sunt vanitates et dolos tota die meditabantur

ego autem tamquam surdus non audiebam et sicut mutus non aperiens os suum

et factus sum sicut homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones

quoniam in te Domine speravi tu exaudies Domine Deus meus

quia dixi nequando supergaudeant mihi inimici mei et dum commoventur pedes mei super me magna locuti sunt

quoniam ego in flagella paratus et dolor meus in conspectu meo semper

quoniam iniquitatem meam adnuntiabo %et; cogitabo pro peccato meo

inimici autem mei vivent et firmati sunt super me et multiplicati sunt qui oderunt me inique

qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi quoniam sequebar bonitatem

non derelinquas me Domine Deus meus ne discesseris a me

intende in adiutorium meum Domine salutis meae

Ps.38

in finem Idithun canticum David

dixi custodiam vias meas ut non delinquam in lingua mea posui ori meo custodiam cum consisteret peccator adversum me

obmutui et humiliatus sum et silui a bonis et dolor meus renovatus est

concaluit cor meum intra me et in meditatione mea exardescet ignis

locutus sum in lingua mea notum fac mihi Domine finem meum et numerum dierum meorum quis est ut sciam quid desit mihi

ecce mensurabiles posuisti dies meos et substantia mea tamquam nihilum ante te verumtamen universa vanitas omnis homo vivens diapsalma

verumtamen in imagine pertransit homo sed et frustra conturbatur thesaurizat et ignorat cui congregabit ea

et nunc quae est expectatio mea nonne Dominus et substantia mea apud te est

ab omnibus iniquitatibus meis erue me obprobrium insipienti dedisti me

obmutui %et; non aperui os meum quoniam tu fecisti

amove a me plagas tuas

a fortitudine manus tuae ego defeci in increpationibus propter iniquitatem corripuisti hominem et tabescere fecisti sicut araneam animam eius verumtamen vane %conturbatur; omnis homo diapsalma

exaudi orationem meam Domine et deprecationem meam auribus percipe lacrimas meas ne sileas quoniam advena sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei

remitte mihi ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero

Ps.39

in finem David psalmus

expectans expectavi Dominum et intendit mihi

et exaudivit preces meas et eduxit me de lacu miseriae et de luto fecis et statuit super petram pedes meos et direxit gressus meos

et inmisit in os meum canticum novum carmen Deo nostro videbunt multi et timebunt et sperabunt in Domino

beatus vir cuius est nomen Domini spes ipsius et non respexit in vanitates et insanias falsas

multa fecisti tu Domine Deus meus mirabilia tua et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi adnuntiavi et locutus sum multiplicati sunt super numerum

sacrificium et oblationem noluisti aures autem perfecisti mihi holocaustum et pro peccato non postulasti

tunc dixi ecce venio in capite libri scriptum est de me

ut facerem voluntatem tuam Deus meus volui et legem tuam in medio cordis mei

adnuntiavi iustitiam in ecclesia magna ecce labia mea non prohibebo Domine tu scisti

iustitiam tuam non abscondi in corde meo veritatem tuam et salutare tuum dixi non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo

tu autem Domine ne longe facias miserationes tuas a me misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me

quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus conprehenderunt me iniquitates meae et non potui ut viderem multiplicatae sunt super capillos capitis mei et cor meum dereliquit me

conplaceat tibi Domine ut eruas me Domine ad adiuvandum me respice

confundantur et revereantur simul qui quaerunt animam meam ut auferant eam convertantur retrorsum et revereantur qui volunt mihi mala

ferant confestim confusionem suam qui dicunt mihi euge euge

exultent et laetentur super te omnes quaerentes te et dicant semper magnificetur Dominus qui diligunt salutare tuum

ego autem mendicus sum et pauper Dominus sollicitus est mei adiutor meus et protector meus tu es Deus meus ne tardaveris

Ps.40

in finem psalmus David

beatus qui intellegit super egenum et pauperem in die mala liberabit eum Dominus

Dominus conservet eum et vivificet eum et beatum faciat eum in terra et non tradat eum in animam inimicorum eius

Dominus opem ferat illi super lectum doloris eius universum stratum eius versasti in infirmitate eius

ego dixi Domine miserere mei sana animam meam quoniam peccavi tibi

inimici mei dixerunt mala mihi quando morietur et peribit nomen eius

et si ingrediebatur ut videret vane loquebatur cor eius congregavit iniquitatem sibi egrediebatur foras et loquebatur

in id ipsum adversum me susurrabant omnes inimici mei adversus me cogitabant mala mihi

verbum iniquum constituerunt adversus me numquid qui dormit non adiciet ut resurgat

etenim homo pacis meae in quo speravi qui edebat panes meos magnificavit super me subplantationem

tu autem Domine miserere mei et resuscita me et retribuam eis

in hoc cognovi quoniam voluisti me quoniam non gaudebit inimicus meus super me

me autem propter innocentiam suscepisti et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum

benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et in saeculum fiat fiat

Ps.41

in finem in intellectum filiis Core

quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum ita desiderat anima mea ad te Deus

sitivit anima mea ad Deum *fortem; vivum quando veniam et parebo ante faciem Dei

fuerunt mihi lacrimae meae panis die ac nocte dum dicitur mihi cotidie ubi est Deus tuus

haec recordatus sum et effudi in me animam meam quoniam transibo in loco tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei in voce exultationis et confessionis sonus epulantis

quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deo quoniam confitebor illi salutare vultus mei

Deus meus ad me ipsum anima mea conturbata est propterea memor ero tui de terra Iordanis et Hermoniim a monte modico

abyssus *ad; abyssum invocat in voce cataractarum tuarum omnia excelsa tua et fluctus tui super me transierunt

in die mandavit Dominus misericordiam suam et nocte canticum eius apud me oratio Deo vitae meae

dicam Deo susceptor meus es quare oblitus es mei quare contristatus incedo dum adfligit me inimicus

dum confringuntur ossa mea exprobraverunt mihi qui tribulant me dum dicunt mihi per singulos dies ubi est Deus tuus

quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deum quoniam *adhuc; confitebor illi salutare vultus mei *et; Deus meus

Ps.42

psalmus David iudica me Deus et discerne causam meam de gente non sancta ab homine iniquo et doloso erue me

quia tu es Deus fortitudo mea quare me reppulisti quare tristis incedo dum adfligit me inimicus

emitte lucem tuam et veritatem tuam ipsa me deduxerunt et adduxerunt in montem sanctum tuum et in tabernacula tua

et introibo ad altare Dei ad Deum qui laetificat iuventutem meam confitebor tibi in cithara Deus Deus meus

quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deum quoniam *adhuc; confitebor illi salutare vultus mei *et; Deus meus

Ps.43

in finem filiis Core ad intellectum

Deus auribus nostris audivimus patres nostri adnuntiaverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis

manus tua gentes disperdit et plantasti eos adflixisti populos et expulisti eos

nec enim in gladio suo possederunt terram et brachium eorum non salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et inluminatio faciei tuae quoniam conplacuisti in eis

tu es ipse rex meus et Deus meus qui mandas salutes Iacob

in te inimicos nostros ventilabimus cornu et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis

non enim in arcu meo sperabo et gladius meus non salvabit me

salvasti enim nos de adfligentibus nos et odientes nos confudisti

in Deo laudabimur tota die et in nomine tuo confitebimur in saeculum diapsalma

nunc autem reppulisti et confudisti nos et non egredieris in virtutibus nostris

avertisti nos retrorsum post inimicos nostros et qui oderunt nos diripiebant sibi

dedisti nos tamquam oves escarum et in gentibus dispersisti nos

vendidisti populum tuum sine pretio et non fuit multitudo in commutationibus nostris

posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et derisum his qui in circuitu nostro

posuisti nos in similitudinem gentibus commotionem capitis in populis

tota die verecundia mea contra me est et confusio faciei meae cooperuit me

a voce exprobrantis et obloquentis a facie inimici et persequentis

haec omnia venerunt super nos nec obliti sumus te et inique non egimus in testamento tuo

et non recessit retrorsum cor nostrum et declinasti semitas nostras a via tua

quoniam humiliasti nos in loco adflictionis et cooperuit nos umbra mortis

si obliti sumus nomen Dei nostri et %si; expandimus manus nostras ad deum alienum

nonne Deus requiret ista ipse enim novit abscondita cordis quoniam propter te mortificamur omni die aestimati sumus sicut oves occisionis

exsurge quare dormis Domine exsurge %et; ne repellas in finem

quare faciem tuam avertis oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae

quoniam humiliata est in pulvere anima nostra conglutinatus est in terra venter noster

exsurge adiuva nos et redime nos propter nomen tuum

Ps.44

in finem pro his qui commutabuntur filiis Core ad intellectum canticum pro dilecto

eructavit cor meum verbum bonum dico ego opera mea regi lingua mea calamus scribae velociter scribentis

speciosus forma prae filiis hominum diffusa est gratia in labiis tuis propterea benedixit te Deus in aeternum

accingere gladio tuo super femur tuum potentissime

specie tua et pulchritudine tua et intende prospere procede et regna propter veritatem et mansuetudinem et iustitiam et deducet te mirabiliter dextera tua

sagittae tuae acutae populi sub te cadent in corde inimicorum regis

sedis tua Deus in saeculum saeculi virga directionis virga regni tui

dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis

murra et gutta et cassia a vestimentis tuis a domibus eburneis ex quibus delectaverunt te

filiae regum in honore tuo adstetit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circumdata varietate

audi filia et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui

et concupiscet rex decorem tuum quoniam ipse est dominus tuus et adorabunt eum

*et; filiae Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur divites plebis

omnis gloria eius filiae regis ab intus in fimbriis aureis

circumamicta varietatibus adducentur regi virgines post eam proximae eius adferentur tibi

adferentur in laetitia et exultatione adducentur in templum regis

pro patribus tuis nati sunt tibi filii constitues eos principes super omnem terram

memor ero nominis tui in omni generatione et generatione propterea populi confitebuntur tibi in aeternum et in saeculum saeculi

Ps.45

in finem pro filiis Core pro arcanis psalmus

Deus noster refugium et virtus adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis

propterea non timebimus dum turbabitur terra et transferentur montes in cor maris

sonaverunt et turbatae sunt aquae eorum conturbati sunt montes in fortitudine eius diapsalma

fluminis impetus laetificat civitatem Dei sanctificavit tabernaculum suum Altissimus

Deus in medio eius non commovebitur adiuvabit eam Deus mane diluculo

conturbatae sunt gentes inclinata sunt regna dedit vocem suam mota est terra

Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob diapsalma

venite et videte opera Domini quae posuit prodigia super terram

auferens bella usque ad finem terrae arcum conteret et confringet arma et scuta conburet in igne

vacate et videte quoniam ego sum Deus exaltabor in gentibus exaltabor in terra

Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob

Ps.46

in finem pro filiis Core psalmus

omnes gentes plaudite manibus iubilate Deo in voce exultationis

quoniam Dominus excelsus terribilis rex magnus super omnem terram

subiecit populos nobis et gentes sub pedibus nostris

elegit nobis hereditatem suam speciem Iacob quam dilexit diapsalma

ascendit Deus in iubilo Dominus in voce tubae

psallite Deo nostro psallite psallite regi nostro psallite

quoniam rex omnis terrae Deus psallite sapienter

regnavit Deus super gentes Deus sedit super sedem sanctam suam

principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham quoniam Dei fortes terrae vehementer elevati sunt

Ps.47

canticum psalmi filiis Core secunda sabbati

magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto eius

fundatur exultatione universae terrae montes Sion latera aquilonis civitas regis magni

Deus in domibus eius cognoscitur cum suscipiet eam

quoniam ecce reges congregati sunt convenerunt in unum

ipsi videntes sic admirati sunt conturbati sunt commoti sunt

tremor adprehendit eos ibi dolores ut parturientis

in spiritu vehementi conteres naves Tharsis

sicut audivimus sic vidimus in civitate Domini virtutum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam in aeternum diapsalma

suscepimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui

secundum nomen tuum Deus sic et laus tua in fines terrae iustitia plena est dextera tua

laetetur mons Sion exultent filiae Iudaeae propter iudicia tua %Domine;

circumdate Sion et conplectimini eam narrate in turribus eius

ponite corda vestra in virtute eius et distribuite domus eius ut enarretis in progeniem alteram

quoniam hic est Deus Deus noster in aeternum et in saeculum saeculi ipse reget nos in saecula

Ps.48

in finem filiis Core psalmus

audite haec omnes gentes auribus percipite omnes qui habitatis orbem

quique terriginae et filii hominum in unum dives et pauper

os meum loquetur sapientiam et meditatio cordis mei prudentiam

inclinabo in parabolam aurem meam aperiam in psalterio propositionem meam

cur timebo in die malo iniquitas calcanei mei circumdabit me

qui confidunt in virtute sua et in multitudine divitiarum suarum gloriantur

frater non redimit redimet homo non dabit Deo placationem suam

et pretium redemptionis animae suae et laboravit in aeternum

et vivet * adhuc; in finem

non videbit interitum cum viderit sapientes morientes simul insipiens et stultus peribunt et relinquent alienis divitias suas

%et; sepulchra eorum domus illorum in aeternum tabernacula eorum in progeniem et progeniem vocaverunt nomina sua in terris suis

et homo cum in honore esset non intellexit conparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis

haec via illorum scandalum ipsis et postea in ore suo conplacebunt diapsalma

sicut oves in inferno positi sunt mors depascet eos et dominabuntur eorum iusti in matutino et auxilium eorum veterescet in inferno a gloria eorum

verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi cum acceperit me diapsalma

ne timueris cum dives factus fuerit homo et cum multiplicata fuerit gloria domus eius

quoniam cum interierit non sumet omnia neque descendet cum eo *pone; gloria eius

quia anima eius in vita ipsius benedicetur confitebitur tibi cum benefeceris ei

introibit usque in progenies patrum suorum usque in aeternum non videbit lumen

homo in honore cum esset non intellexit conparatus est iumentis %insipientibus; et similis factus est illis

Ps.49

psalmus Asaph Deus deorum Dominus locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum

ex Sion species decoris eius

Deus manifeste veniet Deus noster et non silebit ignis in conspectu eius exardescet et in circuitu eius tempestas valida

advocabit caelum desursum et terram discernere populum suum

congregate illi sanctos eius qui ordinant testamentum eius super sacrificia

et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quoniam Deus iudex est diapsalma

audi populus meus et loquar tibi Israhel et testificabor tibi Deus Deus tuus ego sum

non in sacrificiis tuis arguam te holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper

non accipiam de domo tua vitulos neque de gregibus tuis hircos

quoniam meae sunt omnes ferae silvarum iumenta in montibus et boves

cognovi omnia volatilia caeli et pulchritudo agri mecum est

si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis terrae et plenitudo eius

numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo

immola Deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua

et invoca me in die tribulationis et eruam te et honorificabis me diapsalma

peccatori autem dixit Deus quare tu enarras iustitias meas et adsumis testamentum meum per os tuum

tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos retrorsum

si videbas furem currebas cum eo et cum adulteris portionem tuam ponebas

os tuum abundavit malitia et lingua tua concinnabat dolos

sedens adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris tuae ponebas scandalum

haec fecisti et tacui existimasti inique quod ero tui similis arguam te et statuam contra faciem tuam

intellegite nunc haec qui obliviscimini Deum nequando rapiat et non sit qui eripiat

sacrificium laudis honorificabit me et illic iter quod ostendam illi salutare Dei

Ps.50

in finem psalmus David

cum venit ad eum Nathan propheta quando intravit ad Bethsabee

miserere mei Deus secundum %magnam; misericordiam tuam %et; secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam

amplius lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me

quoniam iniquitatem meam ego cognosco et peccatum meum contra me est semper

tibi soli peccavi et malum coram te feci ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris

ecce enim in iniquitatibus conceptus sum et in peccatis concepit me mater mea

ecce enim veritatem dilexisti incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi

asparges me hysopo et mundabor lavabis me et super nivem dealbabor

auditui meo dabis gaudium et laetitiam exultabunt ossa humiliata

averte faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele

cor mundum crea in me Deus et spiritum rectum innova in visceribus meis

ne proicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me

redde mihi laetitiam salutaris tui et spiritu principali confirma me

docebo iniquos vias tuas et impii ad te convertentur

libera me de sanguinibus Deus Deus salutis meae exultabit lingua mea iustitiam tuam

Domine labia mea aperies et os meum adnuntiabit laudem tuam

quoniam si voluisses sacrificium dedissem utique holocaustis non delectaberis

sacrificium Deo spiritus contribulatus cor contritum et humiliatum Deus non spernet

benigne fac Domine in bona voluntate tua Sion et aedificentur muri Hierusalem

tunc acceptabis sacrificium iustitiae oblationes et holocausta tunc inponent super altare tuum vitulos

Ps.51

in finem intellectus David

cum venit Doec Idumeus et adnuntiavit Saul et dixit venit David in domo Achimelech

quid gloriatur in malitia qui potens est iniquitate

tota die iniustitiam cogitavit lingua tua sicut novacula acuta fecisti dolum

dilexisti malitiam super benignitatem iniquitatem magis quam loqui aequitatem diapsalma

dilexisti omnia verba praecipitationis linguam dolosam

propterea Deus destruet te in finem evellet te et emigrabit te de tabernaculo et radicem tuam de terra viventium diapsalma

videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt et dicent

ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum sed speravit in multitudine divitiarum suarum et praevaluit in vanitate sua

ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei speravi in misericordia Dei in aeternum et in saeculum saeculi

confitebor tibi in saeculum quia fecisti et expectabo nomen tuum quoniam bonum in conspectu sanctorum tuorum

Ps.52

in finem pro Melech intellegentiae David dixit insipiens in corde suo non est Deus

corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitatibus non est qui faciat bonum

Deus de caelo prospexit in filios hominum ut videat si est intellegens %aut; requirens Deum

omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum

nonne scient %omnes; qui operantur iniquitatem qui devorant plebem meam ut cibum panis

Deum non invocaverunt illic trepidabunt timore ubi non fuit timor quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent confusi sunt quoniam Deus sprevit eos

quis dabit ex Sion salutare Israhel dum convertit Deus captivitatem plebis suae exultabit Iacob et laetabitur Israhel

Ps.53

in finem in carminibus intellectus David

cum venissent Ziphei et dixissent ad Saul nonne David absconditus est apud nos

Deus in nomine tuo salvum me fac et in virtute tua iudica me

Deus exaudi orationem meam auribus percipe verba oris mei

quoniam alieni insurrexerunt adversum me et fortes quaesierunt animam meam non proposuerunt Deum ante conspectum suum diapsalma

ecce enim Deus adiuvat me Dominus susceptor animae meae

avertet mala inimicis meis in veritate tua disperde illos

voluntarie sacrificabo tibi confitebor nomini tuo Domine quoniam bonum

quoniam ex omni tribulatione eripuisti me et super inimicos meos despexit oculus meus

Ps.54

in finem in carminibus intellectus David

exaudi Deus orationem meam et ne despexeris deprecationem meam

intende mihi et exaudi me contristatus sum in exercitatione mea et conturbatus sum

a voce inimici et a tribulatione peccatoris quoniam declinaverunt in me iniquitatem et in ira molesti erant mihi

cor meum conturbatum est in me et formido mortis cecidit super me

timor et tremor venit super me et contexit me tenebra

et dixi quis dabit mihi pinnas sicut columbae et volabo et requiescam

ecce elongavi fugiens et mansi in solitudine diapsalma

expectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus et a tempestate

praecipita Domine divide linguas eorum quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate

die et nocte circumdabit eam super muros eius et iniquitas et labor in medio eius

et iniustitia et non defecit de plateis eius usura et dolus

quoniam si inimicus maledixisset mihi sustinuissem utique et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset abscondissem me forsitan ab eo

tu vero homo unianimis dux meus et notus meus

qui simul mecum dulces capiebas cibos in domo Dei ambulavimus cum consensu

veniat mors super illos et descendant in infernum viventes quoniam nequitiae in habitaculis eorum in medio eorum

ego %autem; ad Deum clamavi et Dominus salvabit me

vespere et mane et meridie narrabo et adnuntiabo et exaudiet vocem meam

redimet in pace animam meam ab his qui adpropinquant mihi quoniam inter multos erant mecum

exaudiet Deus et humiliabit illos qui est ante saecula diapsalma non enim est illis commutatio et non timuerunt Deum

extendit manum suam in retribuendo contaminaverunt testamentum eius

divisi sunt ab ira vultus eius et adpropinquavit cor illius molliti sunt sermones eius super oleum et ipsi sunt iacula

iacta super Dominum curam tuam et ipse te enutriet non dabit in aeternum fluctuationem iusto

tu vero Deus deduces eos in puteum interitus viri sanguinum et doli non dimidiabunt dies suos ego autem sperabo in te Domine

Ps.55

in finem pro populo qui a sanctis longe factus est David in tituli inscriptione cum tenuerunt eum Allophili in Geth

miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die inpugnans tribulavit me

conculcaverunt me inimici mei tota die quoniam multi bellantes adversum me

ab altitudine diei timebo ego vero in te sperabo

in Deo laudabo sermones meos in Deo speravi non timebo quid faciat mihi caro

tota die verba mea execrabantur adversum me omnia consilia eorum in malum

inhabitabunt et abscondent ipsi calcaneum meum observabunt sicut sustinuerunt animam meam

pro nihilo salvos facies illos in ira populos confringes Deus

vitam meam adnuntiavi tibi posuisti lacrimas meas in conspectu tuo sicut et in promissione tua

tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero te ecce cognovi quoniam Deus meus es

in Deo laudabo verbum in Domino laudabo sermonem in Deo speravi non timebo quid faciat mihi homo

in me sunt Deus vota *tua; % quae; reddam laudationes tibi

quoniam eripuisti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut placeam coram Deo in lumine viventium

Ps.56

in finem ne disperdas David in tituli inscriptione cum fugeret a facie Saul in spelunca

miserere mei Deus miserere mei quoniam in te confidit anima mea et in umbra alarum tuarum sperabo donec transeat iniquitas

clamabo ad Deum altissimum Deum qui benefecit mihi

misit de caelo et liberavit me dedit in obprobrium conculcantes me diapsalma misit Deus misericordiam suam et veritatem suam

et eripuit animam meam de medio catulorum leonum dormivi conturbatus filii hominum dentes eorum arma et sagittae et lingua eorum gladius acutus

exaltare super caelos Deus et in omnem terram gloria tua

laqueum paraverunt pedibus meis et incurvaverunt animam meam foderunt ante faciem meam foveam et inciderunt in eam diapsalma

paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psalmum dicam

exsurge gloria mea exsurge psalterium et cithara exsurgam diluculo

confitebor tibi in populis Domine psalmum dicam tibi in gentibus

quoniam magnificata est usque ad caelos misericordia tua et usque ad nubes veritas tua

exaltare super caelos Deus et super omnem terram gloria tua

Ps.57

in finem ne disperdas David in tituli inscriptione

si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum

etenim in corde iniquitates operamini in terra iniustitiam manus vestrae concinnant

alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero locuti sunt falsa

furor illis secundum similitudinem serpentis sicut aspidis surdae et obturantis aures suas

quae non exaudiet vocem incantantium et venefici incantantis sapienter

Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum molas leonum confringet Dominus

ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens intendit arcum suum donec infirmentur

sicut cera quae fluit auferentur supercecidit ignis et non viderunt solem

priusquam intellegerent spinae vestrae ramnum sicut viventes sicut in ira absorbet vos

laetabitur iustus cum viderit vindictam manus suas lavabit in sanguine peccatoris

et dicet homo si utique est fructus iusto utique est Deus iudicans eos in terra

Ps.58

in finem ne disperdas David in tituli inscriptione quando misit Saul et custodivit domum eius ut interficeret eum

eripe me de inimicis meis Deus et ab insurgentibus in me libera me

eripe me de operantibus iniquitatem et de viris sanguinum salva me

quia ecce ceperunt animam meam inruerunt in me fortes

neque iniquitas mea neque peccatum meum Domine sine iniquitate cucurri et direxi

exsurge in occursum meum et vide et tu Domine Deus virtutum Deus Israhel intende ad visitandas omnes gentes non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem diapsalma

convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes et circuibunt civitatem

ecce loquentur in ore suo et gladius in labiis eorum quoniam quis audivit

et tu Domine deridebis eos ad nihilum deduces omnes gentes

fortitudinem meam ad te custodiam quia Deus susceptor meus

Deus meus voluntas eius praeveniet me

Deus ostendet mihi super inimicos meos ne occidas eos nequando obliviscantur populi mei disperge illos in virtute tua et depone eos protector meus Domine

delictum oris eorum sermonem labiorum ipsorum et conprehendantur in superbia sua et de execratione et mendacio adnuntiabuntur

in consummatione in ira consummationis et non erunt et scient quia Deus dominatur Iacob finium terrae diapsalma

convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes et circuibunt civitatem

ipsi dispergentur ad manducandum si vero non fuerint saturati et murmurabunt

ego autem cantabo fortitudinem tuam et exultabo mane misericordiam tuam quia factus es susceptor meus et refugium meum in die tribulationis meae

adiutor meus tibi psallam quia Deus susceptor meus es Deus meus misericordia mea

Ps.59

in finem his qui inmutabuntur in tituli inscriptione David in doctrina

cum succendit Syriam Mesopotamiam et Syriam Soba et convertit Ioab et percussit vallem Salinarum duodecim milia

Deus reppulisti nos et destruxisti nos iratus es et misertus es nobis

commovisti terram et turbasti eam sana contritiones eius quia commota est

ostendisti populo tuo dura potasti nos vino conpunctionis

dedisti metuentibus te significationem ut fugiant a facie arcus diapsalma ut liberentur dilecti tui

salvum fac dextera tua et exaudi me

Deus locutus est in sancto suo laetabor et partibor Sicima et convallem tabernaculorum metibor

meus est Galaad et meus %est; Manasses et Effraim fortitudo capitis mei Iuda rex meus

Moab olla spei meae in Idumeam extendam calciamentum meum mihi alienigenae subditi sunt

quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam

nonne tu Deus qui reppulisti nos et non egredieris Deus in virtutibus nostris

da nobis auxilium de tribulatione et vana salus hominis

in Deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos

Ps.60

in finem in hymnis David

exaudi Deus deprecationem meam intende orationi meae

a finibus terrae ad te clamavi dum anxiaretur cor meum in petra exaltasti me deduxisti me

quia factus es spes mea turris fortitudinis a facie inimici

inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula protegar in velamento alarum tuarum diapsalma

quoniam tu Deus meus exaudisti orationem meam dedisti hereditatem timentibus nomen tuum

dies super dies regis adicies annos eius usque in diem generationis et generationis

permanet in aeternum in conspectu Dei misericordiam et veritatem quis requiret eius

sic psalmum dicam nomini tuo in saeculum saeculi ut reddam vota mea de die in diem

Ps.61

in finem pro Idithun psalmus David

nonne Deo subiecta erit anima mea ab ipso enim salutare meum

nam et ipse Deus meus et salutaris meus susceptor meus non movebor amplius

quousque inruitis in hominem interficitis universi vos tamquam parieti inclinato et maceriae depulsae

verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere cucurri in siti ore suo benedicebant et corde suo maledicebant diapsalma

verumtamen Deo subiecta esto anima mea quoniam ab ipso patientia mea

quia ipse Deus meus et salvator meus adiutor meus non emigrabo

in Deo salutare meum et gloria mea Deus auxilii mei et spes mea in Deo est

sperate in eo omnis congregatio populi effundite coram illo corda vestra Deus adiutor noster in aeternum

verumtamen vani filii hominum mendaces filii hominum in stateris ut decipiant ipsi de vanitate in id ipsum

nolite sperare in iniquitate et rapinas nolite concupiscere divitiae si affluant nolite cor adponere

semel locutus est Deus duo haec audivi quia potestas Dei

et tibi Domine misericordia quia tu reddes unicuique iuxta opera sua

Ps.62

psalmus David cum esset in deserto Iudaeae

Deus Deus meus ad te de luce vigilo sitivit in te anima mea quam multipliciter tibi caro mea

in terra deserta et invia et inaquosa sic in sancto apparui tibi ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam

quoniam melior est misericordia tua super vitas labia mea laudabunt te

sic benedicam te in vita mea in nomine tuo levabo manus meas

sicut adipe et pinguidine repleatur anima mea et labia exultationis laudabit os meum

si memor fui tui super stratum meum in matutinis meditabar in te

quia fuisti adiutor meus et in velamento alarum tuarum exultabo

adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua

ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam introibunt in inferiora terrae

tradentur in manus gladii partes vulpium erunt

rex vero laetabitur in Deo laudabitur omnis qui iurat in eo quia obstructum est os loquentium iniqua

Ps.63

in finem psalmus David

exaudi Deus orationem meam cum deprecor a timore inimici eripe animam meam

protexisti me a conventu malignantium a multitudine operantium iniquitatem

quia exacuerunt ut gladium linguas suas intenderunt arcum rem amaram

ut sagittent in occultis inmaculatum

subito sagittabunt eum et non timebunt firmaverunt sibi sermonem nequam narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit eos

scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio accedet homo et cor altum

et exaltabitur Deus sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum

et infirmatae sunt contra eos linguae eorum conturbati sunt omnes qui videbant eos

et timuit omnis homo et adnuntiaverunt opera Dei et facta eius intellexerunt

laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et laudabuntur omnes recti corde

Ps.64

in finem psalmus David *canticum; Hieremiae et Aggei de verbo peregrinationis quando incipiebant proficisci

te decet hymnus Deus in Sion et tibi reddetur votum in Hierusalem

exaudi orationem ad te omnis caro veniet

verba iniquorum praevaluerunt super nos et impietatibus nostris tu propitiaberis

beatus quem elegisti et adsumpsisti inhabitabit in atriis tuis replebimur in bonis domus tuae sanctum est templum tuum

mirabile in aequitate exaudi nos Deus salutaris noster spes omnium finium terrae et in mari longe

praeparans montes in virtute tua accinctus potentia

qui conturbas profundum maris sonum fluctuum eius turbabuntur gentes

et timebunt qui inhabitant terminos a signis tuis exitus matutini et vespere delectabis

visitasti terram et inebriasti eam multiplicasti locupletare eam flumen Dei repletum est aquis parasti cibum illorum quoniam ita est praeparatio eius

rivos eius inebria multiplica genimina eius in stillicidiis eius laetabitur germinans

benedices coronae anni benignitatis tuae et campi tui replebuntur ubertate

pinguescent speciosa deserti et exultatione colles accingentur

induti sunt arietes ovium et valles abundabunt frumento clamabunt etenim hymnum dicent

Ps.65

in finem canticum psalmi resurrectionis iubilate Deo omnis terra

psalmum dicite nomini eius date gloriam laudi eius

dicite Deo quam terribilia sunt opera tua Domine in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui

omnis terra adorent te et psallant tibi psalmum dicant nomini tuo diapsalma

venite et videte opera Dei terribilis in consiliis super filios hominum

qui convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in ipso

qui dominatur in virtute sua in aeternum oculi eius super gentes respiciunt qui exasperant non exaltentur in semet ipsis diapsalma

benedicite gentes Deum nostrum et auditam facite vocem laudis eius

qui posuit animam meam ad vitam et non dedit in commotionem pedes meos

quoniam probasti nos Deus igne nos examinasti sicut examinatur argentum

induxisti nos in laqueum posuisti tribulationes in dorso nostro

inposuisti homines super capita nostra transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium

introibo in domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea

quae distinxerunt labia mea et locutum est os meum in tribulatione mea

holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum offeram tibi boves cum hircis diapsalma

venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum quanta fecit animae meae

ad ipsum ore meo clamavi et exaltavi sub lingua mea

iniquitatem si aspexi in corde meo non exaudiat Dominus

propterea exaudivit Deus adtendit voci deprecationis meae

benedictus Deus qui non amovit orationem meam et misericordiam suam a me

Ps.66

in finem in hymnis psalmus cantici

Deus misereatur nostri et benedicat nobis inluminet vultum suum super nos et misereatur nostri diapsalma

ut cognoscamus in terra viam tuam in omnibus gentibus salutare tuum

confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes

laetentur et exultent gentes quoniam iudicas populos in aequitate et gentes in terra diriges diapsalma

confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes

terra dedit fructum suum benedicat nos Deus Deus noster

benedicat nos Deus et metuant eum omnes fines terrae

Ps.67

in finem David psalmus cantici

exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius

sicut deficit fumus deficiant sicut fluit cera a facie ignis sic pereant peccatores a facie Dei

et iusti epulentur exultent in conspectu Dei delectentur in laetitia

cantate Deo psalmum dicite nomini eius iter facite ei qui ascendit super occasum Dominus nomen illi et exultate in conspectu eius turbabuntur a facie eius

patris orfanorum et iudicis viduarum Deus in loco sancto suo

Deus inhabitare facit unius moris in domo qui educit vinctos in fortitudine similiter eos qui exasperant qui habitant in sepulchris

Deus cum egredereris in conspectu populi tui cum pertransieris in deserto diapsalma

terra mota est etenim caeli distillaverunt a facie Dei Sinai a facie Dei Israhel

pluviam voluntariam segregabis Deus hereditati tuae et infirmata est tu vero perfecisti eam

animalia tua habitant in ea parasti in dulcedine tua pauperi Deus

Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa

rex virtutum dilecti *dilecti; et speciei domus dividere spolia

si dormiatis inter medios cleros pinnae columbae deargentatae et posteriora dorsi eius in pallore auri

dum discernit Caelestis reges super eam nive dealbabuntur in Selmon

mons Dei mons pinguis mons coagulatus mons pinguis

ut quid suspicamini montes coagulatos mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo etenim Dominus habitabit in finem

currus Dei decem milibus multiplex milia laetantium Dominus in eis in Sina in sancto

ascendisti in altum cepisti captivitatem accepisti dona in hominibus etenim non credentes inhabitare Dominum Deus

benedictus Dominus die cotidie prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum diapsalma

Deus noster Deus salvos faciendi et Domini Domini exitus mortis

verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem capilli perambulantium in delictis suis

dixit Dominus ex Basan convertam convertam in profundis maris

ut intinguatur pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso

viderunt ingressus tui Deus ingressus Dei mei regis mei qui est in sancto

praevenerunt principes coniuncti psallentibus in medio iuvencularum tympanistriarum

in ecclesiis benedicite Deum Dominum de fontibus Israhel

ibi Beniamin adulescentulus in mentis excessu principes Iuda duces eorum principes Zabulon principes Nepthali

manda Deus virtutem tuam confirma Deus hoc quod operatus es nobis

a templo tuo in Hierusalem tibi adferent reges munera

increpa feras harundinis congregatio taurorum in vaccis populorum ut excludant eos qui probati sunt argento dissipa gentes quae bella volunt

venient legati ex Aegypto Aethiopia praeveniet manus eius Deo

regna terrae cantate Deo psallite Domino diapsalma %psallite Deo;

qui ascendit super caelum caeli ad orientem ecce dabit voci suae vocem virtutis

date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et virtus eius in nubibus

mirabilis Deus in sanctis suis Deus Israhel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae benedictus Deus

Ps.68

in finem pro his qui commutabuntur David

salvum me fac Deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam

infixus sum in limum profundi et non est substantia veni in altitudines maris et tempestas demersit me

laboravi clamans raucae factae sunt fauces meae defecerunt oculi mei dum spero in Deum meum

multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei iniuste quae non rapui tunc exsolvebam

Deus tu scis insipientiam meam et delicta mea a te non sunt abscondita

non erubescant in me qui expectant te Domine Domine virtutum non confundantur super me qui quaerunt te Deus Israhel

quoniam propter te sustinui obprobrium operuit confusio faciem meam

extraneus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae

quoniam zelus domus tuae comedit me et obprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me

et operui in ieiunio animam meam et factum est in obprobrium mihi

et posui vestimentum meum cilicium et factus sum illis in parabolam

adversum me exercebantur qui sedebant in porta et in me psallebant qui bibebant vinum

ego vero orationem meam ad te Domine tempus beneplaciti Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutis tuae

eripe me de luto ut non infigar liberer ab his qui oderunt me et de profundis aquarum

non me demergat tempestas aquae neque absorbeat me profundum neque urgeat super me puteus os suum

exaudi me Domine quoniam benigna est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice me

et ne avertas faciem tuam a puero tuo quoniam tribulor velociter exaudi me

intende animae meae et libera eam propter inimicos meos eripe me

tu scis inproperium meum et confusionem et reverentiam meam

in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me inproperium expectavit cor meum et miseriam et sustinui qui simul contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni

et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto

fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in retributiones et in scandalum

obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva

effunde super eos iram tuam et furor irae tuae conprehendat eos

fiat habitatio eorum deserta et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet

quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et super dolorem vulnerum meorum addiderunt

adpone iniquitatem super iniquitatem eorum et non intrent in iustitia tua

deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur

ego sum pauper et dolens salus tua Deus suscepit me

laudabo nomen Dei cum cantico magnificabo eum in laude

et placebit Deo super vitulum novellum cornua producentem et ungulas

videant pauperes et laetentur quaerite Deum et vivet anima vestra

quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non despexit

laudent illum caeli et terra mare et omnia reptilia in eis

quoniam Deus salvam faciet Sion et aedificabuntur civitates Iudaeae et inhabitabunt ibi et hereditate adquirent eam

et semen servorum eius possidebunt eam et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea

Ps.69

in finem David in rememoratione eo quod salvum me fecit Dominus

Deus in adiutorium meum intende * Domine ad adiuvandum me festina;

confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam

avertantur retrorsum et erubescant qui volunt mihi mala avertantur statim erubescentes qui dicunt %mihi; euge euge

exultent et laetentur in te omnes qui quaerunt te et dicant semper magnificetur Deus qui diligunt salutare tuum

ego vero egenus et pauper Deus adiuva me adiutor meus et liberator meus es tu Domine ne moreris

Ps.70

David psalmus filiorum Ionadab et priorum captivorum in te Domine speravi non confundar in aeternum

in iustitia tua libera me et eripe me inclina ad me aurem tuam et salva me

esto mihi in Deum protectorem et in locum munitum ut salvum me facias quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu

Deus meus eripe me de manu peccatoris de manu contra legem agentis et iniqui

quoniam tu es patientia mea Domine Domine spes mea a iuventute mea

in te confirmatus sum ex utero de ventre matris meae tu es protector meus in te cantatio mea semper

tamquam prodigium factus sum multis et tu adiutor fortis

repleatur os meum laude ut cantem gloriam tuam tota die magnitudinem tuam

non proicias me in tempore senectutis cum deficiet virtus mea ne derelinquas me

quia dixerunt inimici mei mihi et qui custodiebant animam meam consilium fecerunt in unum

dicentes Deus dereliquit eum persequimini et conprehendite eum quia non est qui eripiat

Deus ne elongeris a me Deus meus in adiutorium meum respice

confundantur et deficiant detrahentes animae meae operiantur confusione et pudore qui quaerunt mala mihi

ego autem semper sperabo et adiciam super omnem laudem tuam

os meum adnuntiabit iustitiam tuam tota die salutem tuam quoniam non cognovi litteraturam

introibo in potentiam Domini Domine memorabor iustitiae tuae solius

Deus docuisti me ex iuventute mea et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua

et usque in senectam et senium Deus ne derelinquas me donec adnuntiem brachium tuum generationi omni quae ventura est potentiam tuam

et iustitiam tuam Deus usque in altissima quae fecisti magnalia Deus quis similis tibi

quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas et conversus vivificasti me et de abyssis terrae iterum reduxisti me

multiplicasti magnificentiam tuam et conversus consolatus es me

nam et ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam Deus psallam tibi in cithara Sanctus Israhel

exultabunt labia mea cum cantavero tibi et anima mea quam redemisti

sed et lingua mea tota die meditabitur iustitiam tuam cum confusi et reveriti fuerint qui quaerunt mala mihi

Ps.71

in Salomonem

Deus iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis iudicare populum tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio

suscipiant montes pacem populo et colles iustitiam

iudicabit pauperes populi et salvos faciet filios pauperum et humiliabit calumniatorem

et permanebit cum sole et ante lunam generationes generationum

descendet sicut pluvia in vellus et sicut stillicidia stillantia super terram

orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis donec auferatur luna

et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum

coram illo procident Aethiopes et inimici eius terram lingent

reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabum et Saba dona adducent

et adorabunt eum omnes reges omnes gentes servient ei

quia liberavit pauperem a potente et pauperem cui non erat adiutor

parcet pauperi et inopi et animas pauperum salvas faciet

ex usuris et iniquitate redimet animas eorum et honorabile nomen eorum coram illo

et vivet et dabitur ei de auro Arabiae et orabunt de ipso semper tota die benedicent ei

erit firmamentum in terra in summis montium superextolletur super Libanum fructus eius et florebunt de civitate sicut faenum terrae

sit nomen eius benedictum in saecula ante solem permanet nomen eius et benedicentur in ipso omnes tribus terrae omnes gentes beatificabunt eum

benedictus Dominus Deus Deus Israhel qui facit mirabilia solus

et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum et replebitur maiestate eius omnis terra fiat fiat

defecerunt laudes David filii Iesse

Ps.72

psalmus Asaph quam bonus Israhel Deus his qui recto sunt corde

mei autem paene moti sunt pedes paene effusi sunt gressus mei

quia zelavi super iniquis pacem peccatorum videns

quia non est respectus morti eorum et firmamentum in plaga eorum

in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur

ideo tenuit eos superbia operti sunt iniquitate et impietate sua

prodiet quasi ex adipe iniquitas eorum transierunt in affectum cordis

cogitaverunt et locuti sunt in nequitia iniquitatem in excelso locuti sunt

posuerunt in caelum os suum et lingua eorum transivit in terra

ideo convertetur populus meus hic et dies pleni invenientur in eis

et dixerunt quomodo scit Deus et si est scientia in Excelso

ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias

%et dixi; ergo sine causa iustificavi cor meum et lavi inter innocentes manus meas

et fui flagellatus tota die et castigatio mea in matutino

si dicebam narrabo sic ecce nationem filiorum tuorum reprobavi

et existimabam cognoscere hoc labor est ante me

donec intrem in sanctuarium Dei intellegam in novissimis eorum

verumtamen propter dolos posuisti eis deiecisti eos dum adlevarentur

quomodo facti sunt in desolationem subito defecerunt perierunt propter iniquitatem suam

velut somnium surgentium Domine in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges

quia inflammatum est cor meum et renes mei commutati sunt

et ego ad nihilum redactus sum et nescivi

ut iumentum factus sum apud te et ego semper tecum

tenuisti manum dexteram meam et in voluntate tua deduxisti me et cum gloria suscepisti me

quid enim mihi est in caelo et a te quid volui super terram

defecit caro mea et cor meum Deus cordis mei et pars mea Deus in aeternum

quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem qui fornicatur abs te

mihi autem adherere Deo bonum est ponere in Domino Deo spem meam ut adnuntiem omnes praedicationes tuas % in portis filiae Sion;

Ps.73

intellectus Asaph ut quid Deus reppulisti in finem iratus est furor tuus super oves pascuae tuae

memor esto congregationis tuae quam possedisti ab initio redemisti virgam hereditatis tuae mons Sion in quo habitasti in eo

leva manus tuas in superbias eorum in finem quanta malignatus est inimicus in sancto

et gloriati sunt qui oderunt te in medio sollemnitatis tuae posuerunt signa sua signa

et non cognoverunt sicut in exitu super summum quasi in silva lignorum securibus

exciderunt ianuas eius in id ipsum in securi et ascia deiecerunt %eam;

incenderunt igni sanctuarium tuum in terra polluerunt tabernaculum nominis tui

dixerunt in corde suo cognatio eorum simul quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra

signa nostra non vidimus iam non est propheta et nos non cognoscet amplius

usquequo Deus inproperabit inimicus inritat adversarius nomen tuum in finem

ut quid avertis manum tuam et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem

Deus autem rex noster ante saeculum operatus est salutes in medio terrae

tu confirmasti in virtute tua mare contribulasti capita draconum in aquis

tu confregisti capita draconis dedisti eum escam populis Aethiopum

tu disrupisti fontem et torrentes * tu siccasti fluvios Aetham;

tuus est dies et tua est nox tu fabricatus es auroram et solem

tu fecisti omnes terminos terrae aestatem et ver tu plasmasti ea

memor esto huius inimicus inproperavit Dominum et populus insipiens incitavit nomen tuum

ne tradas bestiis animam confitentem tibi animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem

respice in testamentum tuum quia repleti sunt qui obscurati sunt terrae domibus iniquitatum

ne avertatur humilis factus confusus pauper et inops laudabunt nomen tuum

exsurge Deus iudica causam tuam memor esto inproperiorum tuorum eorum qui ab insipiente sunt tota die

ne obliviscaris voces inimicorum tuorum superbia eorum qui te oderunt ascendit semper

Ps.74

in finem ne corrumpas psalmus Asaph cantici

confitebimur tibi Deus confitebimur et invocabimus nomen tuum narrabimus mirabilia tua

cum accepero tempus ego iustitias iudicabo

liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea ego confirmavi columnas eius diapsalma

dixi iniquis nolite inique facere et delinquentibus nolite exaltare cornu

nolite extollere in altum cornu vestrum nolite loqui adversus Deum iniquitatem

quia neque ab oriente neque ab occidente neque a desertis montibus

quoniam Deus iudex est hunc humiliat et hunc exaltat

quia calix in manu Domini vini meri plenus mixto et inclinavit ex hoc in hoc verum fex eius non est exinanita bibent omnes peccatores terrae

ego autem adnuntiabo in saeculum cantabo Deo Iacob

et omnia cornua peccatorum confringam et exaltabuntur cornua iusti

Ps.75

in finem in laudibus psalmus Asaph canticum ad Assyrium

notus in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius

et factus est in pace locus eius et habitatio eius in Sion

ibi confregit potentias arcuum scutum et gladium et bellum diapsalma

inluminas tu mirabiliter de montibus aeternis

turbati sunt omnes insipientes corde dormierunt somnum suum et nihil invenerunt omnes viri divitiarum manibus suis

ab increpatione tua Deus Iacob dormitaverunt qui ascenderunt equos

tu terribilis es et quis resistet tibi ex tunc ira tua

de caelo auditum fecisti iudicium terra timuit et quievit

cum exsurgeret in iudicium Deus ut salvos faceret omnes mansuetos terrae diapsalma

quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi

vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius adferent munera terribili

et ei qui aufert spiritus principum terribili apud reges terrae

Ps.76

in finem pro Idithun psalmus Asaph

voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Deum et intendit me

in die tribulationis meae Deum exquisivi manibus meis nocte contra eum et non sum deceptus rennuit consolari anima mea

memor fui Dei et delectatus sum exercitatus sum et defecit spiritus meus diapsalma

anticipaverunt vigilias oculi mei turbatus sum et non sum locutus

cogitavi dies antiquos et annos aeternos in mente habui

et meditatus sum nocte cum corde meo exercitabar et scobebam spiritum meum

numquid in aeternum proiciet Deus et non adponet ut conplacitior sit adhuc

aut in finem misericordiam suam abscidet a generatione in generationem

aut obliviscetur misereri Deus aut continebit in ira sua misericordias suas diapsalma

et dixi nunc coepi haec mutatio dexterae Excelsi

memor fui operum Domini quia memor ero ab initio mirabilium tuorum

et meditabor in omnibus operibus tuis et in adinventionibus tuis exercebor

Deus in sancto via tua quis deus magnus sicut Deus noster

tu es Deus qui facis mirabilia notam fecisti in populis virtutem tuam

redemisti in brachio tuo populum tuum filios Iacob et Ioseph diapsalma

viderunt te aquae Deus viderunt te aquae et timuerunt et turbatae sunt abyssi

multitudo sonitus aquarum vocem dederunt nubes etenim sagittae tuae transeunt

vox tonitrui tui in rota inluxerunt coruscationes tuae orbi terrae commota est et contremuit terra

in mari via tua et semitae tuae in aquis multis et vestigia tua non cognoscentur

deduxisti sicut oves populum tuum in manu Mosi et Aaron

Ps.77

intellectus Asaph adtendite populus meus legem meam inclinate aurem vestram in verba oris mei

aperiam in parabola os meum eloquar propositiones ab initio

quanta audivimus et cognovimus ea et patres nostri narraverunt nobis

non sunt occultata a filiis eorum in generationem alteram narrantes laudes Domini et virtutes eius et mirabilia eius quae fecit

et suscitavit testimonium in Iacob et legem posuit in Israhel quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis

ut cognoscat generatio altera filii qui nascentur et exsurgent et narrabunt filiis suis

ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur opera Dei et mandata eius exquirant

ne fiant sicut patres eorum generatio prava et exasperans generatio quae non direxit cor suum et non est creditus cum Deo spiritus eius

filii Effrem intendentes et mittentes arcus conversi sunt in die belli

non custodierunt testamentum Dei et in lege eius noluerunt ambulare

et obliti sunt benefactorum eius et mirabilium eius quae ostendit eis

coram patribus eorum quae fecit mirabilia in terra Aegypti in campo Taneos

interrupit mare et perduxit eos statuit aquas quasi utrem

et deduxit eos in nube diei et tota nocte in inluminatione ignis

interrupit petram in heremo et adaquavit eos velut in abysso multa

et eduxit aquam de petra et deduxit tamquam flumina aquas

et adposuerunt adhuc peccare ei in ira excitaverunt Excelsum in inaquoso

et temptaverunt Deum in cordibus suis ut peterent escas animabus suis

et male locuti sunt de Deo dixerunt numquid poterit Deus parare mensam in deserto

quoniam percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem potest dare aut parare mensam populo suo

ideo audivit Dominus et distulit et ignis accensus est in Iacob et ira ascendit in Israhel

quia non crediderunt in Deo nec speraverunt in salutare eius

et mandavit nubibus desuper et ianuas caeli aperuit

et pluit illis manna ad manducandum et panem caeli dedit eis

panem angelorum manducavit homo cibaria misit eis in abundantiam

transtulit austrum de caelo et induxit in virtute sua africum

et pluit super eos sicut pulverem carnes et sicut harenam maris volatilia pinnata

et ceciderunt in medio castrorum eorum circa tabernacula eorum

et manducaverunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis

non sunt fraudati a desiderio suo adhuc escae eorum erant in ore ipsorum

et ira Dei ascendit in eos et occidit pingues eorum et electos Israhel inpedivit

in omnibus his peccaverunt adhuc et non crediderunt mirabilibus eius

et defecerunt in vanitate dies eorum et anni eorum cum festinatione

cum occideret eos quaerebant eum et revertebantur et diluculo veniebant ad Deum

et rememorati sunt quia Deus adiutor est eorum et Deus excelsus redemptor eorum est

et dilexerunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei

cor autem ipsorum non erat rectum cum eo nec fideles habiti sunt in testamento eius

ipse autem est misericors et propitius fiet peccatis eorum et non perdet eos et abundabit ut avertat iram suam et non accendet omnem iram suam

et recordatus est quia caro sunt spiritus vadens et non rediens

quotiens exacerbaverunt eum in deserto in ira concitaverunt eum in inaquoso

et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel exacerbaverunt

non sunt recordati manus eius die qua redemit eos de manu tribulantis

sicut posuit in Aegypto signa sua et prodigia sua in campo Taneos

et convertit in sanguine flumina eorum et imbres eorum ne biberent

misit in eos cynomiam et comedit eos et ranam et disperdit eos

et dedit erugini fructus eorum et labores eorum lucustae

et occidit in grandine vineam eorum et moros eorum in pruina

et tradidit grandini iumenta eorum et possessionem eorum igni

misit in eos iram indignationis suae indignationem et iram et tribulationem inmissionem per angelos malos

viam fecit semitae irae suae non pepercit a morte animarum eorum et iumenta eorum in morte conclusit

et percussit omne primitivum in terra Aegypti primitias laborum eorum in tabernaculis Cham

et abstulit sicut oves populum suum et perduxit eos tamquam gregem in deserto

et deduxit eos in spe et non timuerunt et inimicos eorum operuit mare

et induxit eos in montem sanctificationis suae montem quem adquisivit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis

et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israhel

et temptaverunt et exacerbaverunt Deum excelsum et testimonia eius non custodierunt

et averterunt se et non servaverunt pactum quemadmodum patres eorum conversi sunt in arcum pravum

et in ira concitaverunt eum in collibus suis et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt

audivit Deus et sprevit et ad nihilum redegit valde Israhel

et reppulit tabernaculum Selo tabernaculum suum ubi habitavit in hominibus

et tradidit in captivitatem virtutem eorum et pulchritudinem eorum in manus inimici

et conclusit in gladio populum suum et hereditatem suam sprevit

iuvenes eorum comedit ignis et virgines eorum non sunt lamentatae

sacerdotes eorum in gladio ceciderunt et viduae eorum non plorabuntur

et excitatus est tamquam dormiens Dominus tamquam potens crapulatus a vino

et percussit inimicos suos in posteriora obprobrium sempiternum dedit illis

et reppulit tabernaculum Ioseph et tribum Effrem non elegit

et elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit

et aedificavit sicut unicornium sanctificium suum in terra quam fundavit in saecula

et elegit David servum suum et sustulit eum de gregibus ovium de post fetantes accepit eum

pascere Iacob servum suum et Israhel hereditatem suam

et pavit eos in innocentia cordis sui et in intellectibus manuum suarum deduxit eos

Ps.78

psalmus Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem in pomorum custodiam

posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus caeli carnes sanctorum tuorum bestiis terrae

effuderunt sanguinem ipsorum tamquam aquam in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret

facti sumus obprobrium vicinis nostris subsannatio et inlusio his qui circum nos sunt

usquequo Domine irasceris in finem accendetur velut ignis zelus tuus

effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt et in regna quae nomen tuum non invocaverunt

quia comederunt Iacob et locum eius desolaverunt

ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum cito anticipent nos misericordiae tuae quia pauperes facti sumus nimis

adiuva nos Deus salutaris noster propter gloriam nominis tui Domine libera nos et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum

ne forte dicant in gentibus ubi est Deus eorum et innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est

introeat in conspectu tuo gemitus conpeditorum secundum magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum

et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum inproperium ipsorum quod exprobraverunt tibi Domine

nos autem populus tuus et oves pascuae tuae confitebimur tibi in saeculum in generationem et generationem adnuntiabimus laudem tuam

Ps.79

in finem pro his qui commutabuntur testimonium Asaph psalmus

qui regis Israhel intende qui deducis tamquam oves Ioseph qui sedes super cherubin manifestare

coram Effraim et Beniamin et Manasse excita potentiam tuam et veni ut salvos facias nos

Deus converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus

Domine Deus virtutum quousque irasceris super orationem servi tui

cibabis nos pane lacrimarum et potum dabis nobis in lacrimis in mensura

posuisti nos in contradictionem vicinis nostris et inimici nostri subsannaverunt nos

Deus virtutum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus

vineam de Aegypto transtulisti eiecisti gentes et plantasti eam

dux itineris fuisti in conspectu eius et plantasti radices eius et implevit terram

operuit montes umbra eius et arbusta eius cedros Dei

extendit palmites suos usque ad mare et usque ad Flumen propagines eius

ut quid destruxisti maceriam eius et vindemiant eam omnes qui praetergrediuntur viam

exterminavit eam aper de silva et singularis ferus depastus est eam

Deus virtutum convertere respice de caelo et vide et visita vineam istam

et perfice eam quam plantavit dextera tua et super filium quem confirmasti tibi

incensa igni et suffossa ab increpatione vultus tui peribunt

fiat manus tua super virum dexterae tuae et super filium hominis quem confirmasti tibi

et non discedimus a te vivificabis nos et nomen tuum invocabimus

Domine Deus virtutum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus

Ps.80

in finem pro torcularibus Asaph

exultate Deo adiutori nostro iubilate Deo Iacob

sumite psalmum et date tympanum psalterium iucundum cum cithara

bucinate in neomenia tuba in insigni die sollemnitatis nostrae

quia praeceptum Israhel est et iudicium Dei Iacob

testimonium in Ioseph posuit illud cum exiret de terra Aegypti linguam quam non noverat audivit

devertit ab oneribus dorsum eius manus eius in cofino servierunt

in tribulatione invocasti me et liberavi te exaudivi te in abscondito tempestatis probavi te apud aquam Contradictionis diapsalma

audi populus meus et contestabor te Israhel si audias me

non erit in te deus recens nec adorabis deum alienum

ego enim sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud

et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non intendit mihi

et dimisi illos secundum desideria cordis eorum ibunt in adinventionibus suis

si populus meus audisset me Israhel si in viis meis ambulasset

pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem et super tribulantes eos misissem manum meam

inimici Domini mentiti sunt ei et erit tempus eorum in saeculo

et cibavit illos ex adipe frumenti et de petra melle saturavit illos

Ps.81

psalmus Asaph Deus stetit in synagoga deorum in medio autem Deus deiudicat

usquequo iudicatis iniquitatem et facies peccatorum sumitis diapsalma

iudicate egenum et pupillum humilem et pauperem iustificate

eripite pauperem et egenum de manu peccatoris liberate

nescierunt neque intellexerunt in tenebris ambulant movebuntur omnia fundamenta terrae

ego dixi dii estis et filii Excelsi omnes

vos autem sicut homines moriemini et sicut unus de principibus cadetis

surge Deus iudica terram quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus

Ps.82

canticum psalmi Asaph

Deus quis similis erit tibi ne taceas neque conpescaris Deus

quoniam ecce inimici tui sonaverunt et qui oderunt te extulerunt caput

super populum tuum malignaverunt consilium et cogitaverunt adversus sanctos tuos

dixerunt venite et disperdamus eos de gente et non memoretur nomen Israhel ultra

quoniam cogitaverunt unianimiter simul adversum te testamentum disposuerunt

tabernacula Idumeorum et Ismahelitae Moab et Aggareni

Gebal et Ammon et Amalech alienigenae cum habitantibus Tyrum

etenim Assur venit cum illis facti sunt in adiutorium filiis Loth diapsalma

fac illis sicut Madiam et Sisarae sicut Iabin in torrente Cison

disperierunt in Endor facti sunt ut stercus terrae

pone principes eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum

qui dixerunt hereditate possideamus sanctuarium Dei

Deus meus pone illos ut rotam sicut stipulam ante faciem venti

sicut ignis qui conburit silvam sicut flamma conburens montes

ita persequeris illos in tempestate tua et in ira tua turbabis eos

imple facies illorum ignominia et quaerent nomen tuum Domine

erubescant et conturbentur in saeculum saeculi et confundantur et pereant

et cognoscant quia nomen tibi Dominus tu solus Altissimus in omni terra

Ps.83

in finem pro torcularibus filiis Core psalmus

quam dilecta tabernacula tua Domine virtutum

concupiscit et defecit anima mea in atria Domini cor meum et caro mea exultavit in Deum vivum

etenim passer invenit %sibi; domum et turtur nidum sibi ubi ponat pullos suos altaria tua Domine virtutum rex meus et Deus meus

beati qui habitant in domo tua in saecula saeculorum laudabunt te diapsalma

beatus vir cui est auxilium abs te ascensiones in corde suo disposuit

in valle lacrimarum in loco quem posuit

etenim benedictiones dabit legis dator ibunt de virtute in virtutem videbitur Deus deorum in Sion

Domine Deus virtutum exaudi orationem meam auribus percipe Deus Iacob diapsalma

protector noster aspice Deus et respice in faciem christi tui

quia melior est dies una in atriis tuis super milia elegi abiectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum

quia misericordiam et veritatem %diligit; Deus gratiam et gloriam dabit Dominus

non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia Domine virtutum beatus vir qui sperat in te

Ps.84

in finem filiis Core psalmus

benedixisti Domine terram tuam avertisti captivitatem Iacob

remisisti iniquitates plebis tuae operuisti omnia peccata eorum diapsalma

mitigasti omnem iram tuam avertisti ab ira indignationis tuae

converte nos Deus salutum nostrarum et averte iram tuam a nobis

numquid in aeternum irasceris nobis aut extendes iram tuam a generatione in generationem

Deus tu conversus vivificabis nos et plebs tua laetabitur in te

ostende nobis Domine misericordiam tuam et salutare tuum da nobis

audiam quid loquatur % in me; Dominus Deus quoniam loquetur pacem in plebem suam et super sanctos suos et in eos qui convertuntur ad cor

verumtamen prope timentes eum salutare ipsius ut inhabitet gloria in terra nostra

misericordia et veritas obviaverunt % sibi; iustitia et pax osculatae sunt

veritas de terra orta est et iustitia de caelo prospexit

etenim Dominus dabit benignitatem et terra nostra dabit fructum suum

iustitia ante eum ambulabit et ponet in via gressus suos

Ps.85

oratio ipsi David inclina Domine aurem tuam %et; exaudi me quoniam inops et pauper sum ego

custodi animam meam quoniam sanctus sum salvum fac servum tuum Deus meus sperantem in te

miserere mei Domine quoniam ad te clamabo tota die

laetifica animam servi tui quoniam ad te Domine animam meam levavi

quoniam tu Domine suavis et mitis et multae misericordiae omnibus invocantibus te

auribus percipe Domine orationem meam et intende voci orationis meae

in die tribulationis meae clamavi ad te quia exaudisti me

non est similis tui in diis Domine et non est secundum opera tua

omnes gentes quascumque fecisti venient et adorabunt coram te Domine et glorificabunt nomen tuum

quoniam magnus es tu et faciens mirabilia tu es Deus solus

deduc me Domine in via tua et ingrediar in veritate tua laetetur cor meum ut timeat nomen tuum

confitebor tibi Domine Deus meus in toto corde meo et glorificabo nomen tuum in aeternum

quia misericordia tua magna est super me et eruisti animam meam ex inferno inferiori

Deus iniqui insurrexerunt super me et synagoga potentium quaesierunt animam meam et non proposuerunt te in conspectu suo

et tu Domine Deus miserator et misericors patiens et multae misericordiae et verax

respice in me et miserere mei da imperium tuum puero tuo et salvum fac filium ancillae tuae

fac mecum signum in bono et videant qui oderunt me et confundantur quoniam tu Domine adiuvasti me et consolatus es me

Ps.86

filiis Core psalmus cantici fundamenta eius in montibus sanctis

diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob

gloriosa dicta sunt de te civitas Dei diapsalma

memor ero Raab et Babylonis scientibus me ecce alienigenae et Tyrus et populus Aethiopum hii fuerunt illic

numquid Sion dicet homo et homo natus est in ea et ipse fundavit eam Altissimus

Dominus narrabit in scriptura populorum et principum horum qui fuerunt in ea diapsalma

sicut laetantium omnium habitatio in te

Ps.87

canticum psalmi filiis Core in finem pro Maeleth ad respondendum intellectus Eman Ezraitae

Domine Deus salutis meae die clamavi et nocte coram te

intret in conspectu tuo oratio mea inclina aurem tuam ad precem meam

quia repleta est malis anima mea et vita mea in inferno adpropinquavit

aestimatus sum cum descendentibus in lacum factus sum sicut homo sine adiutorio

inter mortuos liber sicut vulnerati dormientes in sepulchris quorum non es memor amplius et ipsi de manu tua repulsi sunt

posuerunt me in lacu inferiori in tenebrosis et in umbra mortis

super me confirmatus est furor tuus et omnes fluctus tuos induxisti super me diapsalma

longe fecisti notos meos a me posuerunt me abominationem sibi traditus sum et non egrediebar

oculi mei languerunt prae inopia clamavi ad te Domine tota die expandi ad te manus meas

numquid mortuis facies mirabilia aut medici suscitabunt et confitebuntur tibi diapsalma

numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam et veritatem tuam in perditione

numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra oblivionis

et ego ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te

ut quid Domine repellis orationem meam avertis faciem tuam a me

pauper sum ego et in laboribus a iuventute mea exaltatus autem humiliatus sum et conturbatus

in me transierunt irae tuae et terrores tui conturbaverunt me

circuierunt me sicut aqua tota die circumdederunt me simul

elongasti a me amicum et proximum et notos meos a miseria

Ps.88

intellectus Aethan Ezraitae

misericordias Domini in aeternum cantabo in generationem et generationem adnuntiabo veritatem tuam in ore meo

quoniam dixisti in aeternum misericordia aedificabitur in caelis praeparabitur veritas tua *in eis;

disposui testamentum electis meis iuravi David servo meo

usque in aeternum praeparabo semen tuum et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam diapsalma

confitebuntur caeli mirabilia tua Domine etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum

quoniam quis in nubibus aequabitur Domino similis erit Domino in filiis Dei

Deus qui glorificatur in consilio sanctorum magnus et horrendus super omnes qui in circuitu eius sunt

Domine Deus virtutum quis similis tibi potens es Domine et veritas tua in circuitu tuo

tu dominaris potestatis maris motum autem fluctuum eius tu mitigas

tu humiliasti sicut vulneratum superbum in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos

tui sunt caeli et tua est terra orbem terrae et plenitudinem eius tu fundasti

aquilonem et mare tu creasti Thabor et Hermon in nomine tuo exultabunt

tuum brachium cum potentia firmetur manus tua et exaltetur dextera tua

iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae misericordia et veritas praecedent faciem tuam

beatus populus qui scit iubilationem Domine in lumine vultus tui ambulabunt

et in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur

quoniam gloria virtutis eorum tu es et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum

quia Domini est adsumptio *nostra; et Sancti Israhel regis nostri

tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti posui adiutorium in potentem exaltavi electum de plebe mea

inveni David servum meum in oleo sancto meo linui eum

manus enim mea auxiliabitur ei et brachium meum confirmabit eum

nihil proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non adponet nocere eum

et concidam a facie ipsius inimicos eius et odientes eum in fugam convertam

et veritas mea et misericordia mea cum ipso et in nomine meo exaltabitur cornu eius

et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius

ipse invocabit me pater meus es tu Deus meus et susceptor salutis meae

et ego primogenitum ponam illum excelsum prae regibus terrae

in aeternum servabo illi misericordiam meam et testamentum meum fidele ipsi

et ponam in saeculum saeculi semen eius et thronum eius sicut dies caeli

si dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint

si iustitias meas profanaverint et mandata mea non custodierint

visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum

misericordiam autem meam non dispergam ab eo neque nocebo in veritate mea

neque profanabo testamentum meum et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita

semel iuravi in sancto meo si David mentiar

semen eius in aeternum manebit

et thronus eius sicut sol in conspectu meo et sicut luna perfecta in aeternum et testis in caelo fidelis diapsalma

tu vero reppulisti et despexisti distulisti christum tuum

evertisti testamentum servi tui profanasti in terram sanctuarium eius

destruxisti omnes sepes eius posuisti firmamenta eius formidinem

diripuerunt eum omnes transeuntes viam factus est obprobrium vicinis suis

exaltasti dexteram deprimentium eum laetificasti omnes inimicos eius

avertisti adiutorium gladii eius et non es auxiliatus ei in bello

destruxisti eum a mundatione sedem eius in terram conlisisti

minorasti dies temporis eius perfudisti eum confusione diapsalma

usquequo Domine avertis in finem exardescet sicut ignis ira tua

memorare quae mea substantia numquid enim vane constituisti omnes filios hominum

quis est homo qui vivet et non videbit mortem eruet animam suam de manu inferi diapsalma

ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine sicut iurasti David in veritate tua

memor esto Domine obprobrii servorum tuorum quod continui in sinu meo multarum gentium

quod exprobraverunt inimici tui Domine quod exprobraverunt commutationem christi tui

benedictus Dominus in aeternum fiat fiat

Ps.89

oratio Mosi hominis Dei Domine refugium tu factus es nobis in generatione et generatione

priusquam montes fierent et formaretur terra et orbis a saeculo usque in saeculum tu es Deus

ne avertas hominem in humilitatem et dixisti convertimini filii hominum

quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quae praeteriit et custodia in nocte

quae pro nihilo habentur eorum anni erunt

mane sicut herba transeat mane floreat et transeat vespere decidat induret et arescat

quia defecimus in ira tua et in furore tuo turbati sumus

posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo saeculum nostrum in inluminatione vultus tui

quoniam omnes dies nostri defecerunt in ira tua defecimus anni nostri sicut aranea meditabantur

dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem in potentatibus octoginta anni et amplius eorum labor et dolor quoniam supervenit mansuetudo et corripiemur

quis novit potestatem irae tuae et prae timore tuo iram tuam

dinumerare dexteram tuam sic notam fac et conpeditos corde in sapientia

convertere Domine usquequo et deprecabilis esto super servos tuos

repleti sumus mane misericordia tua et exultavimus et delectati sumus in omnibus diebus nostris

laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti annis quibus vidimus mala

et respice in servos tuos et in opera tua et dirige filios eorum

et sit splendor Domini Dei nostri super nos et opera manuum nostrarum dirige super nos * et opus manuum nostrarum dirige;

Ps.90

laus cantici David qui habitat in adiutorio Altissimi in protectione Dei caeli commorabitur

dicet Domino susceptor meus es tu et refugium meum Deus meus sperabo in eum

quoniam ipse liberabit me de laqueo venantium et a verbo aspero

in scapulis suis obumbrabit te et sub pinnis eius sperabis

scuto circumdabit te veritas eius non timebis a timore nocturno

a sagitta volante in die a negotio perambulante in tenebris ab incursu et daemonio meridiano

cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit

verumtamen oculis tuis considerabis et retributionem peccatorum videbis

quoniam tu Domine spes mea Altissimum posuisti refugium tuum

non accedent ad te mala et flagellum non adpropinquabit tabernaculo tuo

quoniam angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis

in manibus portabunt te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum

super aspidem et basiliscum ambulabis %et; conculcabis leonem et draconem

quoniam in me speravit et liberabo eum protegam eum quia cognovit nomen meum

clamabit ad me et exaudiam eum cum ipso sum in tribulatione eripiam eum et clarificabo eum

longitudine dierum replebo eum et ostendam illi salutare meum

Ps.91

psalmus cantici in die sabbati

bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime

ad adnuntiandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem

in decacordo psalterio cum cantico in cithara

quia delectasti me Domine in factura tua et in operibus manuum tuarum exultabo

quam magnificata sunt opera tua Domine nimis profundae factae sunt cogitationes tuae

vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget haec

cum exorti fuerint peccatores sicut faenum et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem ut intereant in saeculum %saeculi;

tu autem Altissimus in aeternum Domine

*quoniam ecce inimici tui Domine; quoniam ecce inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem

et exaltabitur sicut unicornis cornu meum et senectus mea in misericordia uberi

et despexit oculus meus inimicis meis et insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea

iustus ut palma florebit ut cedrus Libani multiplicabitur

plantati in domo Domini in atriis Dei nostri florebunt

adhuc multiplicabuntur in senecta uberi et bene patientes erunt

ut adnuntient quoniam rectus Dominus Deus noster et non est iniquitas in eo

Ps.92

laus cantici David in die ante sabbatum quando inhabitata est terra Dominus regnavit decore indutus est indutus est Dominus fortitudine et praecinxit se etenim firmavit orbem terrae qui non commovebitur

parata sedis tua ex tunc a saeculo tu es

elevaverunt flumina Domine elevaverunt flumina vocem suam *elevabunt flumina fluctus suos;

a vocibus aquarum multarum mirabiles elationes maris mirabilis in altis Dominus

testimonia tua credibilia facta sunt nimis domum tuam decet sanctitudo Domine in longitudine dierum

Ps.93

psalmus David quarta sabbati Deus ultionum Dominus Deus ultionum libere egit

exaltare qui iudicas terram redde retributionem superbis

usquequo peccatores Domine usquequo peccatores gloriabuntur

effabuntur et loquentur iniquitatem loquentur omnes qui operantur iniustitiam

populum tuum Domine humiliaverunt et hereditatem tuam vexaverunt

viduam et advenam interfecerunt et pupillos occiderunt

et dixerunt non videbit Dominus nec intelleget Deus Iacob

intellegite qui insipientes estis in populo et stulti aliquando sapite

qui plantavit aurem non audiet aut qui finxit oculum non considerat

qui corripit gentes non arguet qui docet hominem scientiam

Dominus scit cogitationes hominum quoniam vanae sunt

beatus homo quem tu erudieris Domine et de lege tua docueris eum

ut mitiges ei a diebus malis donec fodiatur peccatori fovea

quia non repellet Dominus plebem suam et hereditatem suam non derelinquet

quoadusque iustitia convertatur in iudicium et qui iuxta illam omnes qui recto sunt corde diapsalma

quis consurget mihi adversus malignantes aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem

nisi quia Dominus adiuvit me paulo minus habitavit in inferno anima mea

si dicebam motus est pes meus misericordia tua Domine adiuvabat me

secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuae laetificaverunt animam meam

numquid aderit tibi sedis iniquitatis qui fingis dolorem in praecepto

captabunt in animam iusti et sanguinem innocentem condemnabunt

et factus est Dominus mihi in refugium et Deus meus in adiutorem spei meae

et reddet illis iniquitatem ipsorum et in malitia eorum disperdet eos disperdet illos Dominus Deus noster

Ps.94

laus cantici David venite exultemus Domino iubilemus Deo salutari nostro

praeoccupemus faciem eius in confessione et in psalmis iubilemus ei

quoniam Deus magnus Dominus et rex magnus super omnes deos

quia in manu eius fines terrae et altitudines montium ipsius sunt

quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud et siccam manus eius formaverunt

venite adoremus et procidamus et ploremus ante Dominum qui fecit nos

quia ipse est Deus noster et nos populus pascuae eius et oves manus eius

hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra

sicut in inritatione secundum diem temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt *me; et viderunt opera mea

quadraginta annis offensus fui generationi illi et dixi semper errant corde

et isti non cognoverunt vias meas ut iuravi in ira mea si intrabunt in requiem meam

Ps.95

quando domus aedificabatur post captivitatem canticum huic David cantate Domino canticum novum cantate Domino omnis terra

cantate Domino benedicite nomini eius adnuntiate diem de die salutare eius

adnuntiate inter gentes gloriam eius in omnibus populis mirabilia eius

quoniam magnus Dominus et laudabilis valde terribilis est super omnes deos

quoniam omnes dii gentium daemonia at vero Dominus caelos fecit

confessio et pulchritudo in conspectu eius sanctimonia et magnificentia in sanctificatione eius

adferte Domino patriae gentium adferte Domino gloriam et honorem

adferte Domino gloriam nomini eius tollite hostias et introite in atria eius

adorate Dominum in atrio sancto eius commoveatur a facie eius universa terra

dicite in gentibus quia Dominus regnavit etenim correxit orbem qui non movebitur iudicabit populos in aequitate

laetentur caeli et exultet terra commoveatur mare et plenitudo eius

gaudebunt campi et omnia quae in eis sunt tunc exultabunt omnia ligna silvarum

a facie Domini quia venit quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem terrae in aequitate et populos in veritate sua

Ps.96

huic David quando terra eius restituta est Dominus regnavit exultet terra laetentur insulae multae

nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium correctio sedis eius

ignis ante ipsum praecedet et inflammabit in circuitu inimicos eius

adluxerunt fulgora eius orbi terrae vidit et commota est terra

montes sicut cera fluxerunt *a facie Domini; a facie Domini omnis terrae

adnuntiaverunt caeli iustitiam eius et viderunt omnes populi gloriam eius

confundantur omnes qui adorant sculptilia qui gloriantur in simulacris suis adorate eum omnes angeli eius

audivit et laetata est Sion et exultaverunt filiae Iudaeae propter iudicia tua Domine

quoniam tu Dominus Altissimus super omnem terram nimis superexaltatus es super omnes deos

qui diligitis Dominum odite malum custodit animas sanctorum suorum de manu peccatoris liberabit eos

lux orta est iusto et rectis corde laetitia

laetamini iusti in Domino et confitemini memoriae sanctificationis eius

Ps.97

psalmus David cantate Domino canticum novum quoniam mirabilia fecit salvavit sibi dextera eius et brachium sanctum eius

notum fecit Dominus salutare suum in conspectu gentium revelavit iustitiam suam

recordatus est misericordiae suae et veritatem suam domui Israhel viderunt omnes termini terrae salutare Dei nostri

iubilate Domino omnis terra cantate et exultate et psallite

psallite Domino in cithara in cithara et voce psalmi

in tubis ductilibus et voce tubae corneae iubilate in conspectu regis Domini

moveatur mare et plenitudo eius orbis terrarum et qui habitant in eo

flumina plaudent manu simul montes exultabunt

a conspectu Domini quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem terrarum in iustitia et populos in aequitate

Ps.98

psalmus David Dominus regnavit irascantur populi qui sedet super cherubin moveatur terra

Dominus in Sion magnus et excelsus est super omnes populos

confiteantur nomini tuo magno quoniam terribile et sanctum est

et honor regis iudicium diligit tu parasti directiones iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti

exaltate Dominum Deum nostrum et adorate scabillum pedum eius quoniam sanctum est

Moses et Aaron in sacerdotibus eius et Samuhel inter eos qui invocant nomen eius invocabant Dominum et ipse exaudiebat illos

in columna nubis loquebatur ad eos custodiebant testimonia eius et praeceptum quod dedit illis

Domine Deus noster tu exaudiebas illos Deus tu propitius fuisti eis et ulciscens in omnes adinventiones eorum

exaltate Dominum Deum nostrum et adorate in monte sancto eius quoniam sanctus Dominus Deus noster

Ps.99

psalmus in confessione

iubilate Domino omnis terra servite Domino in laetitia introite in conspectu eius in exultatione

scitote quoniam Dominus ipse est Deus ipse fecit nos et non ipsi nos populus eius et oves pascuae eius

introite portas eius in confessione atria eius in hymnis confitemini illi laudate nomen eius

quoniam suavis Dominus in aeternum misericordia eius et usque in generationem et generationem veritas eius

Ps.100

David psalmus misericordiam et iudicium cantabo tibi Domine psallam

et intellegam in via inmaculata quando venies ad me perambulabam in innocentia cordis mei in medio domus meae

non proponebam ante oculos meos rem iniustam facientes praevaricationes odivi non adhesit mihi

cor pravum declinante a me maligno non cognoscebam

detrahentem secreto proximo suo hunc persequebar superbo oculo et insatiabili corde cum hoc non edebam

oculi mei ad fideles terrae ut sederent mecum ambulans in via inmaculata hic mihi ministrabat

non habitabat in medio domus meae qui facit superbiam qui loquitur iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum

in matutino interficiebam omnes peccatores terrae ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem

Ps.101

oratio pauperis cum anxius fuerit et coram Domino effuderit precem suam

Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat

non avertas faciem tuam a me in quacumque die tribulor inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero te velociter exaudi me

quia defecerunt sicut fumus dies mei et ossa mea sicut gremium aruerunt

percussum est ut faenum et aruit cor meum quia oblitus sum comedere panem meum

a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae

similis factus sum pelicano solitudinis factus sum sicut nycticorax in domicilio

vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto

tota die exprobrabant mihi inimici mei et qui laudabant me adversus me iurabant

quia cinerem tamquam panem manducavi et poculum meum cum fletu miscebam

a facie irae et indignationis tuae quia elevans adlisisti me

dies mei sicut umbra declinaverunt et ego sicut faenum arui

tu autem Domine in aeternum permanes et memoriale tuum in generationem et generationem

tu exsurgens misereberis Sion quia tempus miserendi eius quia venit tempus

quoniam placuerunt servis tuis lapides eius et terrae eius miserebuntur

et timebunt gentes nomen Domini et omnes reges terrae gloriam tuam

quia aedificabit Dominus Sion et videbitur in gloria sua

respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum

scribantur haec in generationem alteram et populus qui creabitur laudabit Dominum

quia prospexit de excelso sancto suo Dominus de caelo in terram aspexit

ut audiret gemitum conpeditorum ut solvat filios interemptorum

ut adnuntiet in Sion nomen Domini et laudem suam in Hierusalem

in conveniendo populos in unum et reges ut serviant Domino

respondit ei in via virtutis suae paucitatem dierum meorum nuntia mihi

ne revoces me in dimidio dierum meorum in generationem et generationem anni tui

initio tu Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli

ipsi peribunt tu autem permanes et omnes sicut vestimentum veterescent et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur

tu autem idem ipse es et anni tui non deficient

filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum in saeculum dirigetur

Ps.102

ipsi David benedic anima mea Domino et omnia quae intra me sunt nomini sancto eius

benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnes retributiones eius

qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis qui sanat omnes infirmitates tuas

qui redimit de interitu vitam tuam qui coronat te in misericordia et miserationibus

qui replet in bonis desiderium tuum renovabitur ut aquilae iuventus tua

faciens misericordias Dominus et iudicium omnibus iniuriam patientibus

notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel voluntates suas

miserator et misericors Dominus longanimis et multum misericors

non in perpetuum irascetur neque in aeternum comminabitur

non secundum peccata nostra fecit nobis nec secundum iniustitias nostras retribuit nobis

quoniam secundum altitudinem caeli a terra corroboravit misericordiam suam super timentes se

quantum distat ortus ab occidente longe fecit a nobis iniquitates nostras

quomodo miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se

quoniam ipse cognovit figmentum nostrum recordatus est quoniam pulvis sumus

homo sicut faenum dies eius tamquam flos agri sic efflorebit

quoniam spiritus pertransivit in illo et non subsistet et non cognoscet amplius locum suum

misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia illius in filios filiorum

his qui servant testamentum eius et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea

Dominus in caelo paravit sedem suam et regnum ipsius omnibus dominabitur

benedicite Domino angeli eius potentes virtute facientes verbum illius ad audiendam vocem sermonum eius

benedicite Domino omnes virtutes eius ministri eius qui facitis voluntatem eius

benedicite Domino omnia opera eius in omni loco dominationis ipsius benedic anima mea Domino

Ps.103

ipsi David benedic anima mea Domino Domine Deus meus magnificatus es vehementer confessionem et decorem induisti

amictus lumine sicut vestimento extendens caelum sicut pellem

qui tegis in aquis superiora eius qui ponis nubem ascensum tuum qui ambulas super pinnas ventorum

qui facis angelos tuos spiritus et ministros tuos ignem urentem

qui fundasti terram super stabilitatem suam non inclinabitur in saeculum saeculi

abyssus sicut vestimentum amictus eius super montes stabunt aquae

ab increpatione tua fugient a voce tonitrui tui formidabunt

ascendunt montes et descendunt campi in locum quem fundasti eis

terminum posuisti quem non transgredientur neque convertentur operire terram

qui emittis fontes in convallibus inter medium montium pertransibunt aquae

potabunt omnes bestiae agri expectabunt onagri in siti sua

super ea volucres caeli habitabunt de medio petrarum dabunt vocem

rigans montes de superioribus suis de fructu operum tuorum satiabitur terra

producens faenum iumentis et herbam servituti hominum ut educas panem de terra

et vinum laetificat cor hominis ut exhilaret faciem in oleo et panis cor hominis confirmat

saturabuntur ligna campi et cedri Libani quas plantavit

illic passeres nidificabunt erodii domus dux est eorum

montes excelsi cervis petra refugium erinaciis

fecit lunam in tempora sol cognovit occasum suum

posuisti tenebras et facta est nox in ipsa pertransibunt omnes bestiae silvae

catuli leonum rugientes ut rapiant et quaerant a Deo escam sibi

ortus est sol et congregati sunt et in cubilibus suis conlocabuntur

exibit homo ad opus suum et ad operationem suam usque ad vesperum

quam magnificata sunt opera tua Domine omnia in sapientia fecisti impleta est terra possessione tua

hoc mare magnum et spatiosum *manibus; illic reptilia quorum non est numerus animalia pusilla cum magnis

illic naves pertransibunt draco iste quem formasti ad inludendum ei

omnia a te expectant ut des illis escam in tempore

dante te illis colligent aperiente te manum tuam omnia implebuntur bonitate

avertente autem te faciem turbabuntur auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur

emittes spiritum tuum et creabuntur et renovabis faciem terrae

sit gloria Domini in saeculum laetabitur Dominus in operibus suis

qui respicit terram et facit eam tremere qui tangit montes et fumigant

cantabo Domino in vita mea psallam Deo meo quamdiu sum

iucundum sit ei eloquium meum ego vero delectabor in Domino

deficiant peccatores a terra et iniqui ita ut non sint benedic anima mea Domino

Ps.104

alleluia confitemini Domino et invocate nomen eius adnuntiate inter gentes opera eius

cantate ei et psallite ei narrate omnia mirabilia eius

laudamini in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum

quaerite Dominum et confirmamini quaerite faciem eius semper

mementote mirabilium eius quae fecit prodigia eius et iudicia oris eius

semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius

ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius

memor fuit in saeculum testamenti sui verbi quod mandavit in mille generationes

quod disposuit ad Abraham et iuramenti sui ad Isaac

et statuit illud Iacob in praeceptum et Israhel in testamentum aeternum

dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae

cum essent numero breves paucissimos et incolas eius

et pertransierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum

non reliquit hominem nocere eis et corripuit pro eis reges

nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari

et vocavit famem super terram omne firmamentum panis contrivit

misit ante eos virum in servum venundatus est Ioseph

humiliaverunt in conpedibus pedes eius ferrum pertransiit anima eius

donec veniret verbum eius eloquium Domini inflammavit eum

misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit eum

constituit eum dominum domus suae et principem omnis possessionis suae

ut erudiret principes eius sicut semet ipsum et senes eius prudentiam doceret

et intravit Israhel in Aegyptum et Iacob accola fuit in terra Cham

et auxit populum eius vehementer et firmavit eum super inimicos eius

convertit cor eorum ut odirent populum eius ut dolum facerent in servos eius

misit Mosen servum suum Aaron quem elegit ipsum

posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham

misit tenebras et obscuravit et non exacerbavit sermones suos

convertit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum

dedit terra eorum ranas in penetrabilibus regum ipsorum

dixit et venit cynomia et scinifes in omnibus finibus eorum

posuit pluvias eorum grandinem ignem conburentem in terra ipsorum

et percussit vineas eorum et ficulneas eorum et contrivit lignum finium eorum

dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus

et comedit omne faenum in terra eorum et comedit omnem fructum terrae eorum

et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias omnis laboris eorum

et eduxit eos in argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus

laetata est Aegyptus in profectione eorum quia incubuit timor eorum super eos

expandit nubem in protectionem eorum et ignem ut luceret eis per noctem

petierunt et venit coturnix et panem caeli saturavit eos

disrupit petram et fluxerunt aquae abierunt in sicco flumina

quoniam memor fuit verbi sancti sui quod habuit ad Abraham puerum suum

et eduxit populum suum in exultatione %et; electos suos in laetitia

et dedit illis regiones gentium et labores populorum possederunt

ut custodiant iustificationes eius et legem eius requirant

Ps.105

alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius

quis loquetur potentias Domini auditas faciet omnes laudes eius

beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore

memento nostri Domine in beneplacito populi tui visita nos in salutari tuo

ad videndum in bonitate electorum tuorum ad laetandum in laetitia gentis tuae et lauderis cum hereditate tua

peccavimus cum patribus nostris iniuste egimus iniquitatem fecimus

patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae et inritaverunt ascendentes in mare * mare; Rubrum

et salvavit eos propter nomen suum ut notam faceret potentiam suam

et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est et deduxit eos in abyssis sicut in deserto

et salvavit eos de manu odientium et redemit eos de manu inimici

et operuit aqua tribulantes eos unus ex eis non remansit

et crediderunt in verbis eius et laudaverunt laudem eius

cito fecerunt obliti sunt operum eius non sustinuerunt consilium eius

et concupierunt concupiscentiam in deserto et temptaverunt Deum in inaquoso

et dedit eis petitionem ipsorum et misit saturitatem in anima eorum

et inritaverunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini

aperta est terra et degluttivit Dathan et operuit super congregationem Abiron

et exarsit ignis in synagoga eorum flamma conbusit peccatores

et fecerunt vitulum in Choreb et adoraverunt sculptile

et mutaverunt gloriam suam in similitudine vituli comedentis faenum

obliti sunt Deum qui salvavit eos qui fecit magnalia in Aegypto

mirabilia in terra Cham terribilia in mari Rubro

et dixit ut disperderet eos si non Moses electus eius stetisset in confractione in conspectu eius ut averteret iram eius ne disperderet eos

et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem non crediderunt verbo eius

et murmurabant in tabernaculis suis non exaudierunt vocem Domini

et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in deserto

et ut deiceret semen eorum in nationibus et dispergeret eos in regionibus

et initiati sunt Beelphegor et comederunt sacrificia mortuorum

et inritaverunt eum in adinventionibus suis et multiplicata est in eis ruina

et stetit Finees et placavit et cessavit quassatio

et reputatum est ei in iustitiam in generatione et generationem usque in sempiternum

et inritaverunt ad aquam Contradictionis et vexatus est Moses propter eos

quia exacerbaverunt spiritum eius et distinxit in labiis suis

non disperdiderunt gentes quas dixit Dominus illis

et commixti sunt inter gentes et didicerunt opera eorum

et servierunt sculptilibus eorum et factum est illis in scandalum

et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis

et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum *suarum; quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan et interfecta est terra in sanguinibus

et contaminata est in operibus eorum et fornicati sunt in adinventionibus suis

et iratus est furore Dominus in populo suo et abominatus est hereditatem suam

et tradidit eos in manus gentium et dominati sunt eorum qui oderant eos

et tribulaverunt eos inimici eorum et humiliati sunt sub manibus eorum

saepe liberavit eos ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo et humiliati sunt in iniquitatibus suis

et vidit cum tribularentur et audiret orationem eorum

et memor fuit testamenti sui et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae

et dedit eos in misericordias in conspectu omnium qui ceperant eos

salvos fac nos Domine Deus noster et congrega nos de nationibus ut confiteamur nomini tuo sancto et gloriemur in laude tua

benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et usque in saeculum et dicet omnis populus fiat fiat

Ps.106

alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius

dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu inimici de regionibus congregavit eos

a solis ortu et occasu et ab aquilone et mari

erraverunt in solitudine in inaquoso viam civitatis habitaculi non invenerunt

esurientes et sitientes anima eorum in ipsis defecit

et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eripuit eos

et deduxit eos in viam rectam ut irent in civitatem habitationis

confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum

quia satiavit animam inanem et animam esurientem satiavit bonis

sedentes in tenebris et umbra mortis vinctos in mendicitate et ferro

quia exacerbaverunt eloquia Dei et consilium Altissimi inritaverunt

et humiliatum est in laboribus cor eorum infirmati sunt nec fuit qui adiuvaret

et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos

et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit

confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum

quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit

suscepit eos de via iniquitatis eorum propter iniustitias enim suas humiliati sunt

omnem escam abominata est anima eorum et adpropinquaverunt usque ad portas mortis

et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos

misit verbum suum et sanavit eos et eripuit eos de interitionibus eorum

confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum

et sacrificent sacrificium laudis et adnuntient opera eius in exultatione

qui descendunt mare in navibus facientes operationem in aquis multis

ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo

dixit et stetit spiritus procellae et exaltati sunt fluctus eius

ascendunt usque ad caelos et descendunt usque ad abyssos anima eorum in malis tabescebat

turbati sunt et moti sunt sicut ebrius et omnis sapientia eorum devorata est

et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eduxit eos

et statuit procellam %eius; in auram et siluerunt fluctus eius

et laetati sunt quia siluerunt et deduxit eos in portum voluntatis eorum

confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum

exaltent eum in ecclesia plebis et in cathedra seniorum laudent eum

posuit flumina in desertum et exitus aquarum in sitim

terram fructiferam in salsuginem a malitia inhabitantium in ea

posuit desertum in stagna aquarum et terram sine aqua in exitus aquarum

et conlocavit illic esurientes et constituerunt civitatem habitationis

et seminaverunt agros et plantaverunt vineas et fecerunt fructum nativitatis

et benedixit eis et multiplicati sunt nimis et iumenta eorum non minoravit

et pauci facti sunt et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore

effusa est contemptio super principes et errare fecit eos in invio et non in via

et adiuvit pauperem de inopia et posuit sicut oves familias

videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas oppilabit os suum

quis sapiens et custodiet haec et intellegent misericordias Domini

Ps.107

canticum psalmi David

paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psallam in gloria mea

exsurge psalterium et cithara exsurgam diluculo

confitebor tibi in populis Domine et psallam tibi in nationibus

quia magna super caelos misericordia tua et usque ad nubes veritas tua

exaltare super caelos Deus et super omnem terram gloria tua

ut liberentur dilecti tui salvum fac dextera tua et exaudi me

Deus locutus est in sancto suo exaltabor et dividam Sicima et convallem tabernaculorum dimetiar

meus est Galaad et meus est Manasse et Effraim susceptio capitis mei Iuda rex meus

Moab lebes spei meae in Idumeam extendam calciamentum meum mihi alienigenae amici facti sunt

quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam

nonne tu Deus qui reppulisti nos et non exibis Deus in virtutibus nostris

da nobis auxilium de tribulatione quia vana salus hominis

in Deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros

Ps.108

in finem David psalmus

Deus laudem meam ne tacueris quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est

locuti sunt adversum me lingua dolosa et sermonibus odii circuierunt me et expugnaverunt me gratis

pro eo ut me diligerent detrahebant mihi ego autem orabam

et posuerunt adversus me mala pro bonis et odium pro dilectione mea

constitue super eum peccatorem et diabulus stet a dextris eius

cum iudicatur exeat condemnatus et oratio eius fiat in peccatum

fiant dies eius pauci et episcopatum eius accipiat alter

fiant filii eius orfani et uxor eius vidua

nutantes transferantur filii eius et mendicent eiciantur de habitationibus suis

scrutetur fenerator omnem substantiam eius et diripiant alieni labores eius

non sit illi adiutor nec sit qui misereatur pupillis eius

fiant nati eius in interitum in generatione una deleatur nomen eius

in memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini et peccatum matris eius non deleatur

fiant contra Dominum semper et dispereat de terra memoria eorum

pro eo quod non est recordatus facere misericordiam

et persecutus est hominem inopem et mendicum et conpunctum corde mortificare

et dilexit maledictionem et veniet ei et noluit benedictionem et elongabitur ab eo et induit maledictionem sicut vestimentum et intravit sicut aqua in interiora eius et sicut oleum in ossibus eius

fiat ei sicut vestimentum quo operitur et sicut zona qua semper praecingitur

hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum et qui loquuntur mala adversus animam meam

et tu Domine Domine fac mecum propter nomen tuum quia suavis misericordia tua libera me

quia egenus et pauper ego sum et cor meum turbatum est intra me

sicut umbra cum declinat ablatus sum excussus sum sicut lucustae

genua mea infirmata sunt a ieiunio et caro mea inmutata est propter oleum

et ego factus sum obprobrium illis viderunt me moverunt capita sua

adiuva me Domine Deus meus salvum fac me secundum misericordiam tuam

et sciant quia manus tua haec tu Domine fecisti eam

maledicent illi et tu benedices qui insurgunt in me confundantur servus autem tuus laetabitur

induantur qui detrahunt mihi pudore et operiantur sicut deploide confusione sua

confitebor Domino nimis in ore meo et in medio multorum laudabo eum

quia adstetit a dextris pauperis ut salvam faceret a persequentibus animam meam

Ps.109

David psalmus dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum

virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion dominare in medio inimicorum tuorum

tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum ex utero ante luciferum genui te

iuravit Dominus et non paenitebit eum tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech

Dominus a dextris tuis confregit in die irae suae reges

iudicabit in nationibus implebit cadavera conquassabit capita in terra multorum

de torrente in via bibet propterea exaltabit caput

Ps.110

alleluia reversionis Aggei et Zacchariae confitebor tibi Domine in toto corde meo in consilio iustorum et congregatione

magna opera Domini exquisita in omnes voluntates eius

confessio et magnificentia opus eius et iustitia eius manet in saeculum saeculi

memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator Dominus

escam dedit timentibus se memor erit in saeculum testamenti sui

virtutem operum suorum adnuntiabit populo suo

ut det illis hereditatem gentium opera manuum eius veritas et iudicium

fidelia omnia mandata eius confirmata in saeculum saeculi facta in veritate et aequitate

redemptionem misit populo suo mandavit in aeternum testamentum suum sanctum et terribile nomen eius

initium sapientiae timor Domini intellectus bonus omnibus facientibus eum laudatio eius manet in saeculum %saeculi;

Ps.111

alleluia reversionis Aggei et Zacchariae beatus vir qui timet Dominum in mandatis eius volet nimis

potens in terra erit semen eius generatio rectorum benedicetur

gloria et divitiae in domo eius et iustitia eius manet in saeculum saeculi

exortum est in tenebris lumen rectis misericors et miserator et iustus

iucundus homo qui miseretur et commodat disponet sermones suos in iudicio

quia in aeternum non commovebitur

in memoria aeterna erit iustus ab auditione mala non timebit paratum cor eius sperare in Domino

confirmatum est cor eius non commovebitur donec dispiciat inimicos suos

dispersit dedit pauperibus iustitia eius manet in saeculum saeculi cornu eius exaltabitur in gloria

peccator videbit et irascetur dentibus suis fremet et tabescet desiderium peccatorum peribit

Ps.112

alleluia laudate pueri Dominum laudate nomen Domini

sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum

a solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini

excelsus super omnes gentes Dominus super caelos gloria eius

quis sicut Dominus Deus noster qui in altis habitat

et humilia respicit in caelo et in terra

suscitans a terra inopem et de stercore erigens pauperem

ut conlocet eum cum principibus cum principibus populi sui

qui habitare facit sterilem in domo matrem filiorum laetantem

Ps.113

alleluia in exitu Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro

facta est Iudaea sanctificatio eius Israhel potestas eius

mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum

montes exultaverunt ut arietes colles sicut agni ovium

quid est tibi mare quod fugisti et tu Iordanis quia conversus es retrorsum

montes exultastis sicut arietes et colles sicut agni ovium

a facie Domini mota est terra a facie Dei Iacob

qui convertit petram in stagna aquarum et rupem in fontes aquarum

non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam

super misericordia tua et veritate tua nequando dicant gentes ubi est Deus eorum

Deus autem noster in caelo omnia quaecumque voluit fecit

simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum

os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt

aures habent et non audient nares habent et non odorabuntur

manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt non clamabunt in gutture suo

similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis

domus Israhel speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est

domus Aaron speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est

qui timent Dominum speraverunt in Domino adiutor eorum et protector eorum est

Dominus memor fuit nostri et benedixit nobis benedixit domui Israhel benedixit domui Aaron

benedixit omnibus qui timent Dominum pusillis cum maioribus

adiciat Dominus super vos super vos et super filios vestros

benedicti vos Domino qui fecit caelum et terram

caelum caeli Domino terram autem dedit filiis hominum

non mortui laudabunt te Domine neque omnes qui descendunt in infernum

sed nos qui vivimus benedicimus Domino ex hoc nunc et usque in saeculum

Ps.114

alleluia dilexi quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meae

quia inclinavit aurem suam mihi et in diebus meis invocabo te

circumdederunt me dolores mortis pericula inferni invenerunt me tribulationem et dolorem inveni

et nomen Domini invocavi o Domine libera animam meam

misericors Dominus et iustus et Deus noster miseretur

custodiens parvulos Dominus humiliatus sum et liberavit me

convertere anima mea in requiem tuam quia Dominus benefecit tibi

quia eripuit animam meam de morte oculos meos a lacrimis pedes meos a lapsu

placebo Domino in regione vivorum

Ps.115

alleluia credidi propter quod locutus sum ego autem humiliatus sum nimis

ego dixi in excessu meo omnis homo mendax

quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi

calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo

vota mea Domino reddam coram omni populo eius

pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius

o Domine quia ego servus tuus ego servus tuus et filius ancillae tuae disrupisti vincula mea

tibi sacrificabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo

vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius

in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem

Ps.116

alleluia laudate Dominum omnes gentes laudate eum omnes populi

quoniam confirmata est super nos misericordia eius et veritas Domini manet in saeculum

Ps.117

alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius

dicat nunc Israhel quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius

dicat nunc domus Aaron quoniam in saeculum misericordia eius

dicant nunc qui timent Dominum quoniam in saeculum misericordia eius

de tribulatione invocavi Dominum et exaudivit me in latitudinem Dominus

Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo

Dominus mihi adiutor et ego despiciam inimicos meos

bonum est confidere in Domino quam confidere in homine

bonum est sperare in Domino quam sperare in principibus

omnes gentes circumierunt me et in nomine Domini *quia; ultus sum in eos

circumdantes circumdederunt me in nomine autem Domini * quia; ultus sum in eos

circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut ignis in spinis et in nomine Domini * quia; ultus sum in eos

inpulsus eversus sum ut caderem et Dominus suscepit me

fortitudo mea et laudatio mea Dominus et factus est mihi in salutem

vox exultationis et salutis in tabernaculis iustorum

dextera Domini fecit virtutem dextera Domini exaltavit me dextera Domini fecit virtutem

non moriar sed vivam et narrabo opera Domini

castigans castigavit me Dominus et morti non tradidit me

aperite mihi portas iustitiae ingressus in eas confitebor Domino

haec porta Domini iusti intrabunt in eam

confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem

lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli

a Domino factum est istud hoc est mirabile in oculis nostris

haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea

o Domine salvum fac o Domine prosperare

benedictus qui venturus est in nomine Domini benediximus vobis de domo Domini

Deus Dominus et inluxit nobis constituite diem sollemnem in condensis usque ad cornua altaris

Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus % es tu; et exaltabo te confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem

confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius

Ps.118

alleluia aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini

beati qui scrutantur testimonia eius in toto corde exquirent eum

non enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt

tu mandasti mandata tua custodire nimis

utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas

tunc non confundar cum perspexero in omnibus mandatis tuis

confitebor tibi in directione cordis in eo quod didici iudicia iustitiae tuae

iustificationes tuas custodiam non me derelinquas usquequaque

beth in quo corriget adulescentior viam suam in custodiendo sermones tuos

in toto corde meo exquisivi te non repellas me a mandatis tuis

in corde meo abscondi eloquia tua ut non peccem tibi

benedictus es Domine doce me iustificationes tuas

in labiis meis pronuntiavi omnia iudicia oris tui

in via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiis

in mandatis tuis exercebor et considerabo vias tuas

in iustificationibus tuis meditabor non obliviscar sermones tuos

gimel retribue servo tuo vivifica me et custodiam sermones tuos

revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua

incola ego sum in terra non abscondas a me mandata tua

concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas in omni tempore

increpasti superbos maledicti qui declinant a mandatis tuis

aufer a me obprobrium et contemptum quia testimonia tua exquisivi

etenim sederunt principes et adversum me loquebantur servus autem tuus exercebatur in iustificationibus tuis

nam et testimonia tua meditatio mea et consilium meum iustificationes tuae

deleth adhesit pavimento anima mea vivifica me secundum verbum tuum

vias meas enuntiavi et exaudisti me doce me iustificationes tuas

viam iustificationum tuarum instrue me et exercebor in mirabilibus tuis

dormitavit anima mea prae taedio confirma me in verbis tuis

viam iniquitatis amove a me et lege tua miserere mei

viam veritatis elegi iudicia tua non sum oblitus

adhesi testimoniis tuis Domine noli me confundere

viam mandatorum tuorum cucurri cum dilatasti cor meum

he legem pone mihi Domine viam iustificationum tuarum et exquiram eam semper

da mihi intellectum et scrutabor legem tuam et custodiam illam in toto corde meo

deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui

inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritiam

averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me

statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo

amputa obprobrium meum quod suspicatus sum quia iudicia tua iucunda

ecce concupivi mandata tua in aequitate tua vivifica me

vav et veniat super me misericordia tua Domine salutare tuum secundum eloquium tuum

et respondebo exprobrantibus mihi verbum quia speravi in sermonibus tuis

et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque quia in iudiciis tuis supersperavi

et custodiam legem tuam semper in saeculum et in saeculum saeculi

et ambulabam in latitudine quia mandata tua exquisivi

et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar

et meditabar in mandatis tuis quae dilexi

et levavi manus meas ad mandata quae dilexi et exercebar in iustificationibus tuis

zai memor esto verbi tui servo tuo in quo mihi spem dedisti

haec me consolata est in humilitate mea quia eloquium tuum vivificavit me

superbi inique agebant usquequaque a lege autem tua non declinavi

memor fui iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum

defectio tenuit me prae peccatoribus derelinquentibus legem tuam

cantabiles mihi erant iustificationes tuae in loco peregrinationis meae

memor fui in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam

haec facta est mihi quia iustificationes tuas exquisivi

heth portio mea Dominus dixi custodire legem tuam

deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo miserere mei secundum eloquium tuum

cogitavi vias meas et avertisti pedes meos in testimonia tua

paratus sum et non sum turbatus ut custodiam mandata tua

funes peccatorum circumplexi sunt me et legem tuam non sum oblitus

media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae

particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua

misericordia Domini plena est terra iustificationes tuas doce me

teth bonitatem fecisti cum servo tuo Domine secundum verbum tuum

bonitatem et disciplinam et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi

priusquam humiliarer ego deliqui propterea eloquium tuum custodivi

bonus es tu et in bonitate tua doce me iustificationes tuas

multiplicata est super me iniquitas superborum ego autem in toto corde scrutabor mandata tua

coagulatum est sicut lac cor eorum ego vero legem tuam meditatus sum

bonum mihi quia humiliasti me ut discam iustificationes tuas

bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti

ioth manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me da mihi intellectum et discam mandata tua

qui timent te videbunt me et laetabuntur quia in verba tua supersperavi

cognovi Domine quia aequitas iudicia tua et veritate humiliasti me

fiat misericordia tua ut consoletur me secundum eloquium tuum servo tuo

veniant mihi miserationes tuae et vivam quia lex tua meditatio mea est

confundantur superbi quia iniuste iniquitatem fecerunt in me ego autem exercebor in mandatis tuis

convertantur mihi timentes te et qui noverunt testimonia tua

fiat cor meum inmaculatum in iustificationibus tuis ut non confundar

caf defecit in salutare tuum anima mea in verbum tuum supersperavi

defecerunt oculi mei in eloquium tuum dicentes quando consolaberis me

quia factus sum sicut uter in pruina iustificationes tuas non sum oblitus

quot sunt dies servo tuo quando facies de persequentibus me iudicium

narraverunt mihi iniqui fabulationes sed non ut lex tua

omnia mandata tua veritas inique persecuti sunt me adiuva me

paulo minus consummaverunt me in terra ego autem non dereliqui mandata tua

secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonia oris tui

lamed in aeternum Domine verbum tuum permanet in caelo

in generationem et generationem veritas tua fundasti terram et permanet

ordinatione tua perseverat dies quoniam omnia serviunt tibi

nisi quod lex tua meditatio mea est tunc forte perissem in humilitate mea

in aeternum non obliviscar iustificationes tuas quia in ipsis vivificasti me

tuus sum ego salvum me fac quoniam iustificationes tuas exquisivi

me expectaverunt peccatores ut perderent me testimonia tua intellexi

omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis

mem quomodo dilexi legem tuam tota die meditatio mea est

super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo quia in aeternum mihi est

super omnes docentes me intellexi quia testimonia tua meditatio mea est

super senes intellexi quia mandata tua quaesivi

ab omni via mala prohibui pedes meos ut custodiam verba tua

a iudiciis tuis non declinavi quia tu legem posuisti mihi

quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo

a mandatis tuis intellexi propterea odivi omnem viam iniquitatis

nun lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis

iuravi et statui custodire iudicia iustitiae tuae

humiliatus sum usquequaque Domine vivifica me secundum verbum tuum

voluntaria oris mei beneplacita fac Domine et iudicia tua doce me

anima mea in manibus meis semper et legem tuam non sum oblitus

posuerunt peccatores laqueum mihi et de mandatis tuis non erravi

hereditate adquisivi testimonia tua in aeternum quia exultatio cordis mei sunt

inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum propter retributionem

samech iniquos odio habui et legem tuam dilexi

adiutor meus et susceptor meus es tu in verbum tuum supersperavi

declinate a me maligni et scrutabor mandata Dei mei

suscipe me secundum eloquium tuum et vivam et non confundas me ab expectatione mea

adiuva me et salvus ero et meditabor in iustificationibus tuis semper

sprevisti omnes discedentes a iustitiis tuis quia iniusta cogitatio eorum

praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae ideo dilexi testimonia tua

confige timore tuo carnes meas a iudiciis %enim; tuis timui

ain feci iudicium et iustitiam non tradas me calumniantibus me

suscipe servum tuum in bonum non calumnientur me superbi

oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae

fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam et iustificationes tuas doce me

servus tuus sum ego da mihi intellectum et sciam testimonia tua

tempus faciendi Domino dissipaverunt legem tuam

ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion

propterea ad omnia mandata tua dirigebar omnem viam iniquam odio habui

fe mirabilia testimonia tua ideo scrutata est ea anima mea

declaratio sermonum tuorum inluminat et intellectum dat parvulis

os meum aperui et adtraxi spiritum quia mandata tua desiderabam

aspice in me et miserere mei secundum iudicium diligentium nomen tuum

gressus meos dirige secundum eloquium tuum et non dominetur mei omnis iniustitia

redime me a calumniis hominum et custodiam mandata tua

faciem tuam inlumina super servum tuum et doce me iustificationes tuas

exitus aquarum deduxerunt oculi mei quia non custodierunt legem tuam

sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum

mandasti iustitiam testimonia tua et veritatem tuam nimis

tabescere me fecit zelus meus quia obliti sunt verba tua inimici mei

ignitum eloquium tuum vehementer et servus tuus dilexit illud

adulescentulus sum ego et contemptus iustificationes tuas non sum oblitus

iustitia tua iustitia in aeternum et lex tua veritas

tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua meditatio mea

aequitas testimonia tua in aeternum intellectum da mihi et vivam

cof clamavi in toto corde exaudi me Domine iustificationes tuas requiram

clamavi te salvum me fac et custodiam mandata tua

praeveni in maturitate et clamavi in verba tua supersperavi

praevenerunt oculi mei ad diluculum ut meditarer eloquia tua

vocem meam audi secundum misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me

adpropinquaverunt persequentes me iniquitate a lege autem tua longe facti sunt

prope es tu Domine et omnes viae tuae veritas

initio cognovi de testimoniis tuis quia in aeternum fundasti ea

res vide humilitatem meam et eripe me quia legem tuam non sum oblitus

iudica iudicium meum et redime me propter eloquium tuum vivifica me

longe a peccatoribus salus quia iustificationes tuas non exquisierunt

misericordiae tuae multae Domine secundum iudicia tua vivifica me

multi qui persequuntur me et tribulant me a testimoniis tuis non declinavi

vidi praevaricantes et tabescebam quia eloquia tua non custodierunt

vide quoniam mandata tua dilexi Domine in misericordia tua vivifica me

principium verborum tuorum veritas et in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae

sen principes persecuti sunt me gratis et a verbis tuis formidavit cor meum

laetabor ego super eloquia tua sicut qui invenit spolia multa

iniquitatem odio habui et abominatus sum legem autem tuam dilexi

septies in die laudem dixi tibi super iudicia iustitiae tuae

pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum

expectabam salutare tuum Domine et mandata tua dilexi

custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea vehementer

servavi mandata tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo

thau adpropinquet deprecatio mea in conspectu tuo Domine iuxta eloquium tuum da mihi intellectum

intret postulatio mea in conspectu tuo secundum eloquium tuum eripe me

eructabunt labia mea hymnum cum docueris me iustificationes tuas

pronuntiabit lingua mea eloquium tuum quia omnia mandata tua aequitas

fiat manus tua ut salvet me quoniam mandata tua elegi

concupivi salutare tuum Domine et lex tua meditatio mea

vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua adiuvabunt me

erravi sicut ovis quae periit quaere servum tuum quia mandata tua non sum oblitus

Ps.119

canticum graduum ad Dominum cum tribularer clamavi et exaudivit me

Domine libera animam meam a labiis iniquis a lingua dolosa

quid detur tibi et quid adponatur tibi ad linguam dolosam

sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis

heu mihi quia incolatus meus prolongatus est habitavi cum habitationibus Cedar

multum incola fuit anima mea

cum his qui oderant pacem eram pacificus cum loquebar illis inpugnabant me gratis

Ps.120

canticum graduum levavi oculos meos in montes unde veniet auxilium mihi

auxilium meum a Domino qui fecit caelum et terram

non det in commotionem pedem tuum neque dormitet qui custodit te

ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israhel

Dominus custodit te Dominus protectio tua super manum dexteram tuam

per diem sol non uret te neque luna per noctem

Dominus custodit te ab omni malo custodiat animam tuam Dominus

Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum ex hoc nunc et usque in saeculum

Ps.121

canticum graduum huic David laetatus sum in his quae dicta sunt mihi in domum Domini ibimus

stantes erant pedes nostri in atriis tuis Hierusalem

Hierusalem quae aedificatur ut civitas cuius participatio eius in id ipsum

illic enim ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israhel ad confitendum nomini Domini

quia illic sederunt sedes in iudicium sedes super domum David

rogate quae ad pacem sunt Hierusalem et abundantia diligentibus te

fiat pax in virtute tua et abundantia in turribus tuis

propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te

propter domum Domini Dei nostri quaesivi bona tibi

Ps.122

canticum graduum ad te levavi oculos meos qui habitas in caelo

ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum sicut oculi ancillae in manibus dominae eius ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri

miserere nostri Domine miserere nostri quia multum repleti sumus despectione

quia multum repleta est anima nostra obprobrium abundantibus et despectio superbis

Ps.123

canticum graduum huic David nisi quia Dominus erat in nobis dicat nunc Israhel

nisi quia Dominus erat in nobis cum exsurgerent in nos homines

forte vivos degluttissent nos cum irasceretur furor eorum in nos

forsitan aqua absorbuisset nos

torrentem pertransivit anima nostra forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem

benedictus Dominus qui non dedit nos in captionem dentibus eorum

anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium laqueus contritus est et nos liberati sumus

adiutorium nostrum in nomine Domini qui fecit caelum et terram

Ps.124

canticum graduum qui confidunt in Domino sicut mons Sion non commovebitur in aeternum qui habitat

in Hierusalem montes in circuitu eius et Dominus in circuitu populi sui ex hoc nunc et usque in saeculum

quia non relinquet virgam peccatorum super sortem iustorum ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas

benefac Domine bonis et rectis corde

declinantes autem in obligationes adducet Dominus cum operantibus iniquitatem pax super Israhel

Ps.125

canticum graduum in convertendo Dominum captivitatem Sion facti sumus sicut consolati

tunc repletum est gaudio os nostrum et lingua nostra exultatione tunc dicent inter gentes magnificavit Dominus facere cum eis

magnificavit Dominus facere nobiscum facti sumus laetantes

converte Domine captivitatem nostram sicut torrens in austro

qui seminant in lacrimis in exultatione metent

euntes ibant et flebant portantes semina sua venientes autem venient in exultatione portantes manipulos suos

Ps.126

canticum graduum Salomonis nisi Dominus aedificaverit domum in vanum laboraverunt qui aedificant eam nisi Dominus custodierit civitatem frustra vigilavit qui custodit

vanum est vobis ante lucem surgere surgere postquam sederitis qui manducatis panem doloris cum dederit dilectis suis somnum

ecce hereditas Domini filii mercis fructus ventris

sicut sagittae in manu potentis ita filii excussorum

beatus vir qui implebit desiderium suum ex ipsis non confundentur cum loquentur inimicis suis in porta

Ps.127

canticum graduum beati omnes qui timent Dominum qui ambulant in viis eius

labores manuum tuarum *quia; manducabis beatus es et bene tibi erit

uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae filii tui sicut novella olivarum in circuitu mensae tuae

ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum

benedicat te Dominus ex Sion et videas bona Hierusalem omnibus diebus vitae tuae

et videas filios filiorum tuorum pax super Israhel

Ps.128

canticum graduum saepe expugnaverunt me a iuventute mea dicat nunc Israhel

saepe expugnaverunt me a iuventute mea etenim non potuerunt mihi

supra dorsum meum fabricabantur peccatores prolongaverunt iniquitatem suam

Dominus iustus concidet cervices peccatorum

confundantur et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion

fiant sicut faenum tectorum quod priusquam evellatur exaruit

de quo non implevit manum suam qui metit et sinum suum qui manipulos colligit

et non dixerunt qui praeteribant benedictio Domini super vos benediximus vobis in nomine Domini

Ps.129

canticum graduum de profundis clamavi ad te Domine

Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae

si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit

quia apud te propitiatio est propter legem tuam sustinui te Domine sustinuit anima mea in verbum eius

speravit anima mea in Domino

a custodia matutina usque ad noctem speret Israhel in Domino

quia apud Dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio

et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius

Ps.130

canticum graduum David Domine non est exaltatum cor meum neque elati sunt oculi mei neque ambulavi in magnis neque in mirabilibus super me

si non humiliter sentiebam sed exaltavi animam meam sicut ablactatum super matrem suam ita retributio in anima mea

speret Israhel in Domino ex hoc nunc et usque in saeculum

Ps.131

canticum graduum memento Domine David et omnis mansuetudinis eius

sicut iuravit Domino votum vovit Deo Iacob

si introiero in tabernaculum domus meae si ascendero in lectum strati mei

si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem

et requiem temporibus meis donec inveniam locum Domino tabernaculum Deo Iacob

ecce audivimus eam in Efrata invenimus eam in campis silvae

introibimus in tabernacula eius adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius

surge Domine in requiem tuam tu et arca sanctificationis tuae

sacerdotes tui induentur iustitia et sancti tui exultabunt

propter David servum tuum non avertas faciem christi tui

iuravit Dominus David veritatem et non frustrabit eum de fructu ventris tui ponam super sedem tuam

si custodierint filii tui testamentum meum et testimonia mea haec quae docebo eos et filii eorum usque in saeculum sedebunt super sedem tuam

quoniam elegit Dominus Sion elegit eam in habitationem sibi

haec requies mea in saeculum saeculi hic habitabo quoniam elegi eam

viduam eius benedicens benedicam pauperes eius saturabo panibus

sacerdotes eius induam salutari et sancti eius exultatione exultabunt

illic producam cornu David paravi lucernam christo meo

inimicos eius induam confusione super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea

Ps.132

canticum graduum David ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum

sicut unguentum in capite quod descendit in barbam barbam Aaron quod descendit in ora vestimenti eius

sicut ros Hermon qui descendit in montes Sion quoniam illic mandavit Dominus benedictionem et vitam usque in saeculum

Ps.133

canticum graduum ecce nunc benedicite Dominum omnes servi Domini qui statis in domo Domini %in atriis domus Dei nostri;

in noctibus extollite manus vestras in sancta et benedicite Domino

benedicat te Dominus ex Sion qui fecit caelum et terram

Ps.134

alleluia laudate nomen Domini laudate servi Dominum

qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri

laudate Dominum quia bonus Dominus psallite nomini eius quoniam suave

quoniam Iacob elegit sibi Dominus Israhel in possessionem sibi

quia ego cognovi quod magnus est Dominus et Deus noster prae omnibus diis

omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mare et in omnibus abyssis

educens nubes ab extremo terrae fulgora in pluviam fecit qui producit ventos de thesauris suis

qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus

emisit signa et prodigia in medio tui Aegypte in Pharaonem et in omnes servos eius

qui percussit gentes multas et occidit reges fortes

Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan

et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel populo suo

Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in generationem et generationem

quia iudicabit Dominus populum suum et in servis suis deprecabitur

simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum

os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt

aures habent et non audient neque enim est spiritus in ore eorum

similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui sperant in eis

domus Israhel benedicite Domino domus Aaron benedicite Domino

domus Levi benedicite Domino qui timetis Dominum benedicite Domino

benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem

Ps.135

alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius

confitemini Deo deorum quoniam in aeternum misericordia eius

confitemini Domino dominorum quoniam in aeternum misericordia eius

qui facit mirabilia magna solus quoniam in aeternum misericordia eius

qui fecit caelos in intellectu quoniam in aeternum misericordia eius

qui firmavit terram super aquas quoniam in aeternum misericordia eius

qui fecit luminaria magna quoniam in aeternum misericordia eius

solem in potestatem diei quoniam in aeternum misericordia eius

lunam et stellas in potestatem noctis quoniam in aeternum misericordia eius

qui percussit Aegyptum cum primogenitis eorum quoniam in aeternum misericordia eius

qui eduxit Israhel de medio eorum quoniam in aeternum misericordia eius

in manu potenti et brachio excelso quoniam in aeternum misericordia eius

qui divisit Rubrum mare in divisiones quoniam in aeternum misericordia eius

et duxit Israhel per medium eius quoniam in aeternum misericordia eius

et excussit Pharaonem et virtutem eius in mari Rubro quoniam in aeternum misericordia eius

qui transduxit populum suum in deserto quoniam in aeternum misericordia eius

qui percussit reges magnos quoniam in aeternum misericordia eius

et occidit reges fortes quoniam in aeternum misericordia eius

Seon regem Amorreorum quoniam in aeternum misericordia eius

et Og regem Basan quoniam in aeternum misericordia eius

et dedit terram eorum hereditatem quoniam in aeternum misericordia eius

hereditatem Israhel servo suo quoniam in aeternum misericordia eius

quia in humilitate nostra memor fuit nostri quoniam in aeternum misericordia eius

et redemit nos ab inimicis nostris quoniam in aeternum misericordia eius

qui dat escam omni carni quoniam in aeternum misericordia eius

confitemini Deo caeli quoniam in aeternum misericordia eius confitemini Domino dominorum quoniam in aeternum misericordia eius

Ps.136

David Hieremiae super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus cum recordaremur Sion

in salicibus in medio eius suspendimus organa nostra

quia illic interrogaverunt nos qui captivos duxerunt nos verba cantionum et qui abduxerunt nos hymnum cantate nobis de canticis Sion

quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena

si oblitus fuero tui Hierusalem oblivioni detur dextera mea

adhereat lingua mea faucibus meis si non meminero tui si non praeposuero Hierusalem in principio laetitiae meae

memor esto Domine filiorum Edom diem Hierusalem qui dicunt exinanite exinanite usque ad fundamentum in ea

filia Babylonis misera beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis

beatus qui tenebit et adlidet parvulos tuos ad petram

Ps.137

ipsi David confitebor tibi Domine in toto corde meo quoniam audisti verba oris mei in conspectu angelorum psallam tibi

adorabo ad templum sanctum tuum et confitebor nomini tuo super misericordia tua et veritate tua quoniam magnificasti super omne nomen sanctum tuum

in quacumque die invocavero te exaudi me multiplicabis me in anima mea virtute

confiteantur tibi Domine omnes reges terrae quia audierunt omnia verba oris tui

et cantent in viis Domini quoniam magna gloria Domini

quoniam excelsus Dominus et humilia respicit et alta a longe cognoscit

si ambulavero in medio tribulationis vivificabis me super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam et salvum me fecit dextera tua

Dominus retribuet propter me Domine misericordia tua in saeculum opera manuum tuarum ne dispicias

Ps.138

in finem David psalmus

Domine probasti me et cognovisti me tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam

intellexisti cogitationes meas de longe semitam meam et funiculum meum investigasti

et omnes vias meas praevidisti quia non est sermo in lingua mea

ecce Domine tu cognovisti omnia novissima et antiqua tu formasti me et posuisti super me manum tuam

mirabilis facta est scientia tua ex me confortata est non potero ad eam

quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam

si ascendero in caelum tu illic es si descendero ad infernum ades

si sumpsero pinnas meas diluculo et habitavero in extremis maris

etenim illuc manus tua deducet me et tenebit me dextera tua

et dixi forsitan tenebrae conculcabunt me et nox inluminatio in deliciis meis

quia tenebrae non obscurabuntur a te et nox sicut dies inluminabitur sicut tenebrae eius ita et lumen eius

quia tu possedisti renes meos suscepisti me de utero matris meae

confitebor tibi quia terribiliter magnificatus es mirabilia opera tua et anima mea cognoscit nimis

non est occultatum os meum a te quod fecisti in occulto et substantia mea in inferioribus terrae

inperfectum meum viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur die formabuntur et nemo in eis

mihi autem nimis honorificati sunt amici tui Deus nimis confirmati sunt principatus eorum

dinumerabo eos et super harenam multiplicabuntur exsurrexi et adhuc sum tecum

si occideris Deus peccatores et viri sanguinum declinate a me

quia dices in cogitatione accipient in vanitate civitates tuas

nonne qui oderunt te Domine oderam et super inimicos tuos tabescebam

perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi

proba me Deus et scito cor meum interroga me et cognosce semitas meas

et vide si via iniquitatis in me est et deduc me in via aeterna

Ps.139

in finem psalmus David

eripe me Domine ab homine malo a viro iniquo eripe me

qui cogitaverunt iniquitates in corde tota die constituebant proelia

acuerunt linguam suam sicut serpentis venenum aspidum sub labiis eorum diapsalma

custodi me Domine de manu peccatoris ab hominibus iniquis eripe me qui cogitaverunt subplantare gressus meos

absconderunt superbi laqueum mihi et funes extenderunt in laqueum iuxta iter scandalum posuerunt mihi diapsalma

dixi Domino Deus meus es tu exaudi Domine vocem deprecationis meae

Domine Domine virtus salutis meae obumbrasti super caput meum in die belli

non tradas Domine desiderio meo peccatori cogitaverunt contra me ne derelinquas me ne forte exaltentur diapsalma

caput circuitus eorum labor labiorum ipsorum operiet eos

cadent super eos carbones in igne deicies eos in miseriis non subsistent

vir linguosus non dirigetur in terra virum iniustum mala capient in interitu

cognovi quia faciet Dominus iudicium inopis et vindictam pauperum

verumtamen iusti confitebuntur nomini tuo habitabunt recti cum vultu tuo

Ps.140

psalmus David Domine clamavi ad te exaudi me intende voci meae cum clamavero ad te

dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum

pone Domine custodiam ori meo et ostium circumstantiae labiis meis

non declines cor meum in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem et non communicabo cum electis eorum

corripiet me iustus in misericordia et increpabit me oleum %autem; peccatoris non inpinguet caput meum quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum

absorti sunt iuncti petrae iudices eorum audient verba mea quoniam potuerunt

sicut crassitudo terrae erupta est super terram dissipata sunt ossa nostra secus infernum

quia ad te Domine Domine oculi mei in te speravi non auferas animam meam

custodi me a laqueo quem statuerunt mihi et ab scandalis operantium iniquitatem

cadent in retiaculo eius peccatores singulariter sum ego donec transeam

Ps.141

intellectus David cum esset in spelunca oratio

voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum

effundo in conspectu eius deprecationem meam tribulationem meam ante ipsum pronuntio

in deficiendo ex me spiritum meum et tu cognovisti semitas meas in via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi

considerabam ad dexteram et videbam et non erat qui cognosceret me periit fuga a me et non est qui requirit animam meam

clamavi ad te Domine dixi tu es spes mea portio mea in terra viventium

intende ad deprecationem meam quia humiliatus sum nimis libera me a persequentibus me quia confortati sunt super me

educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo me expectant iusti donec retribuas mihi

Ps.142

psalmus David quando filius eum persequebatur Domine exaudi orationem meam auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua exaudi me in tua iustitia

et non intres in iudicio cum servo tuo quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens

quia persecutus est inimicus animam meam humiliavit in terra vitam meam conlocavit me in obscuris sicut mortuos saeculi

et anxiatus est super me spiritus meus in me turbatum est cor meum

memor fui dierum antiquorum meditatus sum in omnibus operibus tuis in factis manuum tuarum meditabar

expandi manus meas ad te anima mea sicut terra sine aqua tibi diapsalma

velociter exaudi me Domine defecit spiritus meus non avertas faciem tuam a me et similis ero descendentibus in lacum

auditam mihi fac mane misericordiam tuam quia in te speravi notam fac mihi viam in qua ambulem quia ad te levavi animam meam

eripe me de inimicis meis Domine ad te confugi

doce me facere voluntatem tuam quia Deus meus es tu spiritus tuus bonus deducet me in terra recta

propter nomen tuum Domine vivificabis me in aequitate tua educes de tribulatione animam meam

et in misericordia tua disperdes inimicos meos et perdes omnes qui tribulant animam meam quoniam ego servus tuus sum

Ps.143

David adversus Goliad benedictus Dominus Deus meus qui docet manus meas ad proelium digitos meos ad bellum

misericordia mea et refugium meum susceptor meus et liberator meus protector meus et in eo speravi qui subdis populum meum sub me

Domine quid est homo quia innotuisti ei aut filius hominis quia reputas eum

homo vanitati similis factus est dies eius sicut umbra praetereunt

Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt

fulgora coruscationem et dissipabis eos emitte sagittas tuas et conturbabis eos

emitte manum tuam de alto eripe me et libera me de aquis multis de manu filiorum alienorum

quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis

Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decacordo psallam tibi

qui das salutem regibus qui redimit David servum suum de gladio maligno

eripe me et eripe me de manu filiorum alienigenarum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis

quorum filii sicut novella plantationis in iuventute sua filiae eorum conpositae circumornatae ut similitudo templi

promptuaria eorum plena eructantia ex hoc in illud oves eorum fetosae abundantes in egressibus suis

boves eorum crassi non est ruina maceriae neque transitus neque clamor in plateis eorum

beatum dixerunt populum cui haec sunt beatus populus cuius Dominus Deus eius

Ps.144

laudatio David exaltabo te Deus meus rex et benedicam nomini tuo in saeculum et in saeculum saeculi

per singulos dies benedicam tibi et laudabo nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi

magnus Dominus et laudabilis nimis et magnitudinis eius non est finis

generatio et generatio laudabit opera tua et potentiam tuam pronuntiabunt

magnificentiam gloriae sanctitatis tuae loquentur et mirabilia tua narrabunt

et virtutem terribilium tuorum dicent et magnitudinem tuam narrabunt

memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt et iustitia tua exultabunt

miserator et misericors Dominus patiens et multum misericors

suavis Dominus universis et miserationes eius super omnia opera eius

confiteantur tibi Domine omnia opera tua et sancti tui confiteantur tibi

gloriam regni tui dicent et potentiam tuam loquentur

ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam et gloriam magnificentiae regni tui

regnum tuum regnum omnium saeculorum et dominatio tua in omni generatione et progenie fidelis Dominus in omnibus verbis suis et sanctus in omnibus operibus suis

adlevat Dominus omnes qui corruunt et erigit omnes elisos

oculi omnium in te sperant et tu das escam illorum in tempore oportuno

aperis tu manum tuam et imples omne animal benedictione

iustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis

prope est Dominus omnibus invocantibus eum omnibus invocantibus eum in veritate

voluntatem timentium se faciet et deprecationem eorum exaudiet et salvos faciet eos

custodit Dominus omnes diligentes se et omnes peccatores disperdet

laudationem Domini loquetur os meum et benedicat omnis caro nomini sancto eius in saeculum et in saeculum saeculi

Ps.145

alleluia Aggei et Zacchariae

lauda anima mea Dominum laudabo Dominum in vita mea psallam Deo meo quamdiu fuero nolite confidere in principibus

in filiis hominum quibus non est salus

exibit spiritus eius et revertetur in terram suam in illa die peribunt omnes cogitationes eorum

beatus cuius Deus Iacob adiutor eius spes eius in Domino Deo ipsius

qui fecit caelum et terram mare et omnia quae in eis

qui custodit veritatem in saeculum facit iudicium iniuriam patientibus dat escam esurientibus Dominus solvit conpeditos

Dominus inluminat caecos Dominus erigit adlisos Dominus diligit iustos

Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam peccatorum disperdet

regnabit Dominus in saecula Deus tuus Sion in generationem et generationem

Ps.146

alleluia Aggei et Zacchariae laudate Dominum quoniam bonum psalmus Deo nostro sit iucunda * decoraque; laudatio

aedificans Hierusalem Dominus dispersiones Israhel congregabit

qui sanat contritos corde et alligat contritiones illorum

qui numerat multitudinem stellarum et omnibus eis nomina vocans

magnus Dominus noster et magna virtus eius et sapientiae eius non est numerus

suscipiens mansuetos Dominus humilians autem peccatores usque ad terram

praecinite Domino in confessione psallite Deo nostro in cithara

qui operit caelum nubibus et parat terrae pluviam qui producit in montibus faenum et herbam servituti hominum

et dat iumentis escam ipsorum et pullis corvorum invocantibus eum

non in fortitudine equi voluntatem habebit nec in tibiis viri beneplacitum erit ei

beneplacitum est Domino super timentes eum et in eis qui sperant super misericordia eius

Ps.147

alleluia lauda Hierusalem Dominum lauda Deum tuum Sion

quoniam confortavit seras portarum tuarum benedixit filiis tuis in te

qui posuit fines tuos pacem et adipe frumenti satiat te

qui emittit eloquium suum terrae velociter currit sermo eius

qui dat nivem sicut lanam nebulam sicut cinerem spargit

mittit cristallum suum sicut buccellas ante faciem frigoris eius quis sustinebit

emittet verbum suum et liquefaciet ea flabit spiritus eius et fluent aquae

qui adnuntiat verbum suum Iacob iustitias et iudicia sua Israhel

non fecit taliter omni nationi et iudicia sua non manifestavit eis

Ps.148

alleluia laudate Dominum de caelis laudate eum in excelsis

laudate eum omnes angeli eius laudate eum omnes virtutes eius

laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae et lumen

laudate eum caeli caelorum et aqua quae super caelum est

laudent nomen Domini quia ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt

statuit ea in saeculum et in saeculum saeculi praeceptum posuit et non praeteribit

laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi

ignis grando nix glacies spiritus procellarum quae faciunt verbum eius

montes et omnes colles ligna fructifera et omnes cedri

bestiae et universa pecora serpentes et volucres pinnatae

reges terrae et omnes populi principes et omnes iudices terrae

iuvenes et virgines senes cum iunioribus laudent nomen Domini

quia exaltatum est nomen eius solius

confessio eius super caelum et terram et exaltabit cornu populi sui hymnus omnibus sanctis eius filiis Israhel populo adpropinquanti sibi

Ps.149

alleluia cantate Domino canticum novum laus eius in ecclesia sanctorum

laetetur Israhel in eo qui fecit eum et filii Sion exultent in rege suo

laudent nomen eius in choro in tympano et psalterio psallant ei

quia beneplacitum est Domino in populo suo et exaltabit mansuetos in salute

exultabunt sancti in gloria laetabuntur in cubilibus suis

exaltationes Dei in gutture eorum et gladii ancipites in manibus eorum

ad faciendam vindictam in nationibus increpationes in populis

ad alligandos reges eorum in conpedibus et nobiles eorum in manicis ferreis

ut faciant in eis iudicium conscriptum gloria haec est omnibus sanctis eius

Ps.150

alleluia laudate Dominum in sanctis eius laudate eum in firmamento virtutis eius

laudate eum in virtutibus eius laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius

laudate eum in sono tubae laudate eum in psalterio et cithara

laudate eum in tympano et choro laudate eum in cordis et organo

laudate eum in cymbalis bene sonantibus laudate eum in cymbalis iubilationis

omnis spiritus laudet Dominum



Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT Job NT Ps (English) >>NT Old Latin Psalms

Powered by PhiloLogic